Petrus Magister Tauarnicorum domini Regis vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in Domini sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod cum inter religiosas dominas sorores de Insula Virginis Gloriose Deo iugiter famulantes ex vna parte; Petrum, Wernerium filium suum, et Henrich Comites, Farkasium Villicum, et vniuersos ciues de Pesth ex altera, super terra Wybeech vocata, que iacet inter terram dictarum sororum Jenw vocatam, et ciuium de Pesth predictorum lis et contencio fuisset coram nobis suscitata; quam quidem terram eedem sorores ex collacione Bele illustris Regis Hungarie bone memorie se dicebant possidere, predicti vero ciues eandem esse suam ab antiquo asserebant; et eadem causa diucius fuisset in nostri presencia ventillata, tandem Comite Petro officiale dictarum sororum pro ipsis sororibus, Wernerio et Hench Comitibus, Farkasio Villico, Paulo, Johanne, Cosma et Bete pro ipsis ciuibus ex altera parte coram nobis constitutis; idem Comes Petrus exhibuit priuilegium Stephani illustris Regis Hungarie felicis recordacionis, in quo vidimus contineri, quod ipsam terram Wybeech dominus Bela Rex pater suus cum litteris suis patentibus Ecclesie Beate Virginis de Insula, et sororibus degentibus in eadem, simul cum palacio super ipsa terra constructo contulisset. E conuerso autem dicti ciues de Pest exhibuerunt priuilegium domini nostri Ladizlai incliti Regis Hungarie, in cuius tenore collegimus, quod ipsam terram Wybeech prefatis ciuibus de Pesth, quorum vsui subiecta fuerat, reuocando a sororibus memoratis, idem dominus Rex reliquisset perpetuo possidendam. Nos itaque visis ipsis priuilegijs, et tenore eorundem plenius intellecto, volentes finem litibus imponere, et iurgiorum semina resecare, partibus assumpmentibus misimus Magistrum Michaelem Prothonotarium nostrum sub testimonio Capituli Budensis ad terram antedictam, qui videret qualitatem et quantitatem dicte terre, et faceret concordiam, si posset, inter partes. Quibus ad ipsam terram accedentibus, partibus volentibus talis composicio amicabilis extitit inter ipsas: quod dictam terram Wybeech totalem, existentem extra magnum fossatum a parte ville Jenv supra palacium Comitis Wernerij, prout cursus metarum distingit subscriptarum, Comes Wernerius, Hench Villicus eiusdem ville Pesth, et Farkasius vice et nomine ciuium de Pesth predictorum reliquerunt Ecclesie Beate Virginis, et sororibus Deo deuote obsequentibus, presentibus fratre Paulo conuerso et socio suo, ac Comite Petro pro dictis sororibus comparentibus, et dictam ordinacionem assumpmentibus et consencientibus iure perpetuo pacifice possidendam. E conuerso autem ijdem frater Paulus, et Petrus Comes, vice et nomine sororum predictarum terram intra magnum fossatum existentem de eadem terra Wybeech, simul cum palacio Comitis Wernerij supra ipsam terram constructo, prout cursus similiter distingit metarum subscriptarum, propter pacis et concordie vnionem reliquerunt Wernerio, Petro et Hench Comitibus, ac ciuibus de Pest iure perpetuo pacifice et irreuocabiliter possidendam. Ac vt huiusmodi ordinacio inter partes facta, firma et inconsussa in perpetuum perseueret, presentes ad peticionem partis vtriusque eisdem partibus concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Cursus autem metarum dicte terre Wybeech, prout in litteris Capituli Budensis contineri vidimus, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit iuxta Danubium super magno fossato, quod circuit villam Pestiensem parte ville Jenv supra palacium Comitis Wernerij, in cuius capite sunt due mete; et vadit supra ipsum fossatum usque uiam, que ducit in Wachiam, et transit ipsam viam, iuxta quam sunt due mete magne; inde currit uersus orientem ad monticulum, prope quem monticulum similiter sunt due mete, vbi eciam antiquitus fuerunt sepulcra paganorum; a quibus parumper descendendo in fine terre arabilis sunt due mete; abhinc vadit similiter ad plagam orientalem inter terras arabiles; de quibus pergit ad pratum, iuxta quod sunt due mete; inde parumper meando peruenit ad aliud pratum, vbi sunt due mete; ab hys tendit ad montem sabulosum; quem transeundo subtus ipsum montem sunt due mete, de quibus peruenit ad duas vias uersus orientem, quarum vna ducit ad Nyr, alia in Pardev, iuxta quas sunt due mete; et inde per illam viam vadit uersus orientem vsque ad viam, que ducit an Anyas-Nyri usque ad metas Cruciferorum, ibi sunt tres mete angulares, quarum vna est Cruciferorum Sancti Regis, altera hospitum de Pesth, tercia vero populorum de Jenv, et sic termiantur. Datum Bude in festo Mathei Apostoli anno domini millesimo ducentesimo octoagesimo primo, indiccione nona, decimo kalendas Octobris.
(Két eredeti példánya bőrhártyán, vörös-zöld és vörös-sárga selyemzsinóron függő pecsét alatt; a budai kir. kamarai levéltárban. Több nevezetes hibával kiadva Fejérnél Cod. Dipl. V. köt. 3. r. 107. l.)