Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesei Agriensis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Magister Stephanus filius Erne Bani de genere Akus, Comes de Gumur et de Borsod ab vna parte; ab altera vero Andreas, Thomas et Rofayn filij Bedke de Perezne pro se, et pro Alexandro filio Elekus fratris ipsorum, item Johannes filius Elias filij Elye de eadem pro se et pro Kazmero, Stephano ac Dominico fratribus suis, item Alexander filius Elie filij Chenthuk pro se et pro Petro filio Iuanka consanguineo suo coram nobis personaliter constituti huiusmodi concambium seu commutacionem inter se fecisse retulerunt; quod prefatus Magister Stephanus quandam possessionem suam acquisitam per patrem suum Harnadnemythy nominatum in Comitatu de Zemlyn existentem, cum vniuersis vtilitatibus et pertinencijs suis, sub eisdem metis et terminis quibus ipse pater suus possidebat, dedisset ipsis filijs Bedke, et alijs consanguineis eorum prenotatis, sibi et eorum heredibus heredumque successoribus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. In cuius concambium predicti filij Bedke et alij consanguinei eorumdem memorati quandam possessionem eorum Perezne nominatam in Comitatu de Borsod existentem in concambium possessionis eorum hereditarie Dedus nominate a prefato Erne Bano ad ipsos deuolutam, sub eisdem metis et terminis, quibus antea ipse Erne Banus dinoscebatur possedisse, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis, dedissent eidem Magistro Stephani similiter iure perpetuo possidendam. Et quia memorata possessio Magistri Stephani, videlicet Harnadnemyty maior et vtilior erat, quam dicta possessio partis aduerse; ipsi filij Bedke et consanguinei sui super predictam possessionem suam addidissent et tradidissent ipsi Magistro Stephano et suis heredibus porciones suas hereditarias, quas habuissent in terris Perezne et Lubuna nominatis, eodem modo in Comitatu de Borsod existentibus, spectantes ad se solos similiter cum vniuersis vtilitatibus et pertinencijs suis sub certis et antiquis metis, quibus ijdem possidebant, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendas. Et Albertus filius Sedene, ac Wrka filius Wyd, consanguinei et commetanei dictorum filiorum Bedke, ac aliorum consanguineorum suorum, coram nobis personaliter constituti, huic concambio consensum prebuerunt et assensum. Dicimus eciam, quod homo noster, ad instanciam parcium ad hoc specialiter destinatus, cum ipsis partibus coram nobis constitutus dixit, quod vniuersi consanguinei et commetanei predictorum filiorum Bedke et consanguineorum suorum in facie ipsarum terrarum Perezne et Lubuna vocatarum comparendo, coram eo prefacto concambio plenum consensum prebuissent et assensum. Assumpsit eciam idem Magister Stephanus obligando se et heredes suos, filios Bedke, et consanguineos suos antedictos, ac heredes eorundem vniuersos, ab omnibus racione predicte possessionis Harnadnemyty vocate impetere nitentibus defendere et expedire proprijs laboribus et expensis; quod si ipsos defendere non posset, extune terram aliam de terra sua empticia equiualentem quantitati et vtilitatibus predicte possessionis Harnadnemyty nominate, dare et assignare teneretur pleno iure filijs Bedke et consanguineis eorum sepedictis. E conuerso autem, ipsi filij Bedke et consanguinei sui obligarunt se, fratres, consanguineos ac heredes eorum vniuersos, prefatum Magistrum Stephanum et heredes eiusdem ab omnibus racione predictarum porcionum suarum heredita ria rum defendere et expedire proprijs laboribus et expensis. Et sicut nobis partes, et homo noster ad hoc destinatus expresserunt, cursus metarum prefate terre Harnadnemyty vocate hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit iuxta fluuium Harnad in quodam angulo a parte septemtrionali apud truncum cuiusdam arboris naarfa nominate, et iuxta terram Magistri Stephani filij Comitis Pud Kok vocatam tendit versus orientem ad quandam stratam Abawta nominatam, et ipsam pertranseundo vadit per terram arabilem ad quoddam berch, vbi est vna meta antiqua et altera noua; et inde currit per campum ad quandam vallem; et dehinc de ipsa valle tendit ad montem Chamhalma nominatum, vbi sunt tres mete, quarum due sunt antique, vna uero noua; et de hinc reflectendo se ad partem meridionalem peruenit ad terram Petri filij Ponyth; et postmodum reflectit se ad partem occidentalem et peruenit ad quandam stratam, iuxta quam est quidam lapis pro meta positus; et abhinc vadit ad quandam piscinam Morcua vocatam, iuxta quam est vna meta, et iuxta ipsam piscinam Morcua eundo adhuc uersus occidentem peruenit ad fluuium Harnad supradictum, cuius quidem fluuij Harnad medictas a parte orientali cedit predictis filijs Bedke et socijs eorundem, altera dimidietate a parte orientali Blasio filio Georgij remanente; et ibi iuxta villam Harnadnemyty pertransit ipsum fluuium Harnad, ubi circuit quandam piscinam Morcua nominatam; et dehonc versus septemtrionem descendit iterum ad fluuium Harnad; et postmodum in ipso fluuio eundo peruenit ad truncum superius nominatum, et ibi terminantur. Item mete prefate porcionis hereditarie filiorum Bedke et consanguineorum suorum Perezne vocate, prout ipse partes presente eodem homine nostro retulerunt, distinguntur eo modo: Prima meta incipit in quodam berch a parte orientali, et tendit versus villam Benedicti filij Siurp Perezne vocatam, vbi in fine ipsius ville pertransit quandam paludem Negewen vocatam, et ibi esset vna meta; et abhinc tendit ad partem occidentalem, ubi peruenit ad alterum lacum Souspotak nominatum, et pertranseundo ipsum pervenit ad unam metam terream; dehinc eundo adhuc ad occidentem intrat in quandam stratam, que coniungeretur alteri vie, qua iretur ad Senthpeter, vbi est vna meta; et petranseundo ipsam viam tendit vsque ad quosdam frutices holorosharazt vocatas, iuxta quas frutices sunt tres mete antique; dehinc descenderet iterum ad quemdam lacum Souspotaka antedictum, iuxta quem est vna pyrus; et abhinc tendit iterum et paludem Negewenpotaka memoratam, iuxta quam est vna meta; et ibi ipsam paludem Negewen pertranseundo tendit iterum ad orientem vsque ad berch a quo inchoaverat, et ibi terminatur. Metas autem predicte porcionis Lubuna nominata taliter referunt: quod prima meta incipit in quadam silua iuxta vnam stratam sub vna pomo ab aquilone, et tendit uersus plagam meridionalem ad quoddam berch, ubi est una meta; et per ipsum berch currit ad caput cuiusdam laci (így) Melpataka nominati, et per ipsum lacum tendit versus alium lacum Lubunapotaka vocatum; et exeundo eundem lacum, videlicet Lubunapotaka, peruenit ad tercium lacum Galaturkapotaka vocatum; et per eundem tendit versus aquilonem, ubi perueniret ad quoddam berch, et pertransit ipsum berch; et abhinc descendit ad lacum Lizopotaka vocatum, et per eundem Lizopotaka tendit iterum ad lacum Lubunapotaka nominatum; et ipsum pertranseundo reuertitur ad pomum antedíctam a qua inchoauerat, et ibi terminatur. In cuius rei testimonium ad instanciam parcium presentes contulimus sigilli nostri post plag - - - - - - - - - - - - Cantore, Saulo Lectore, Myko Custode, Johanne de Wng, Simone de Kemey Archydiaconi, et alijs multis anno Domini (millesimo ducentesimo octuagesi primo) - - - - - - - - - - - - - - Johanne Colociensi, et domino nostro venerabili patre Andrea Episcopo Agriensi existentibus.
(Az egri káptalannak 1341-ki átiratából, mely készült »Stephanus filius Bartholomei de Harnadnemyty pro se et pro Johanne fratre suo, item pro Nicolao et Lukachio filijs Stephani patrueli sui de eadem« előadott kérésre, a budai kir. kamarai levéltárban.)