Excellentissimo domino suo Ladizlao Illustri Regi Hungarie Capitulum Ecclesie Agriensis oraciones in Domino cum perpetua fidelitate. Litteras Vestre Serenitatis recepimus continentes, quod mitteremus hominem nostrum pro testimonio, coram quo Ponych filius Ponych homo vester accederet ad terram Olozyghoz vocatam, et si eandem vacuam ac hominis sine herede decedentis esse inueniret, et ad uestram collacionem pertinentem, extunc eandem statueret et assignaret Magistro Stephano filio Eryney Bani, contradictoribus, si qui fierent, ad uetram Presenciam euocatis. Nos igitur, vestris mandatis obtemperantes, vt tenemur, misimus hominem nostrum pro testimonio fidedignum, qui ad nos reuersus dixit, quod prefatus homo uester ipso presente accessisset super faciem terre memorate, et ipsam cum omnibus utilitatibus suis et pertinencijs statuisset et assignasset Magistro Stephano prenotato nullo penitus contradictore existente.
(IV. László királynak adományleveléből, mint fentebb 275. sz. a.)