Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Koroch de Kyuskolusd ad nostram accedens presencium exhibuit nobis priuilegium domini Bele aui nostri karissimi quondam illustris Regis Vngarie felicis memorie, petens cum instancia, vt idem priuilegium ratum habere, et nostro priuilegio de benignitate Regia dignaremur confirmare. Cuius tenor talis est:
(B)ela Dei gracia Hungarie stb. Rex stb. (következik IV. Béla királynak 1260-ki privilegiuma, mint Okmánytárunk XI. vagyis a harmadik folyam I. kötetében 479. l.)
Nos uero quia prefatum priuilegium aui nostri non cancellatum, non diminutum, nec in aliqua sui parte viciatum comperimus, de uerbo ad uerbum inseri facientes, auctoritate presencium duximus confirmandum duplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus discreti viri Magistri Bartholomei aule nostre ViceCancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini MşCCş octagesimo secundo, Regni autem nostri anno vndecimo.
(Eredetie bőrhártyán, melynek sárga-ibolyaszinü selyemzsinóron függött pecsétje elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)