Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis Capitulo Strigoniensi salutem et graciam. Magister Philippus filius Comitis Thome de Turuch ad nostram accedendo presenciam, quamdam terram seu syluam nostram Ponyk vocatam in Comitatu de Zolium iuxta fluuium Goron existentem, non venacioni congruentem, in qua nec aque essent piscari apte, vacuam et habitatoribus destitutam a nobis peciit sibi dari. Verum quia de qualitate et quantitate eiusdem terre seu sylue nobis ad plenum veritas non constat, fidelitati vestre precipiendo mandamus, quatenus mittatis hominem vestrum pro testimonio fidedignum, coram quo Hochach centurio de superiori villa custodum syluarum nostrarum de Zoliom homo noster sciat et inquirat super predicta sylua seu terra omnimodam veritatem, et si ipsam terram seu syluam vacuam et inhabitatoribus destitutam, non venacioni, nec piscacioni congruentem inuenerit; extunc reambulet eandem conuocatis omnibus commetaneis et vicinis, et statuat eidem Magistro Philippo cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis suis jure perpetuo possidendam si non fuerit contradictum, contradictores vero si qui fuerint ad nostram euocet presenciam ad terminum competentem; post hec autem diem citacionis et terminum, nomina contradictorum, cursus metarum simul cum tocius facti serie nobis fideliter rescribatis.
(Az esztergami káptalannak jelentéséből, mint alább 305. sz. a.)