Excellentissimo Domino suo Domino Ladizlao Dei gracia Illustri Regi Hungarie Paulus Prepositus et Capitulum Ecclesie Strigoniensis. Celsitudinis vestre litteras recepimus inter cetera continentes:
Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie stb. (következik IV. László királynak iktatási parancsa, mint fentebb 300. szám alatt.)
Nos igitur mandato vestro obtemperare desiderantes, vt debemus, misimus ex nobis vnum Magistrum Nicolaum Archidiaconum Neogradiensem simul cum eodem Hochach Centurione homine vestro ad predictum negocium exequendum. Qui postmodum ad nos cum eodem homine vestro reuersi concorditer retulerunt; quod presente homine et officiali Nicolai Comitis de Zoliom, videlicet Thoma filio Caruli, accessisset super faciem terre seu sylue Ponyk vocate antedicte, et eandem sciuissent, vidissent et inuenissent desertam, vacuam et inhabitatoribus per omnia destitutam, nec venacioni congruentem, neque aque eciam vtiles sunt, vt in eadem piscatur, in omnibus et per omnia vestre collacioni de jure pertinentem, presentibus scilicet homine et testimonio Prepositi et Conuentus de Thuroch, item omnibus piscatoribus et custodibus syluarum vestrarum de Zoliom; item Andrea villico de Bisterchebania simul cum Ciuibus Juratis de eadem, aliis autem commetaneis et vicinis aliquibus non existentibus nec vltra habentibus, per eadem reambulassent, ipsam metis et signis vndique circumdantes, et statuissenteidem Magistro Philippo iure perpetuo possidendam nullo penitus contradictore existente. Mete autem ipsius terre, prout idem homo noster et vester recitarunt, hoc ordine exprimuntur: Prima meta siue signum incipit in loco vbi duo fluuii Zolna vocitati ad inuicem cadunt et coniunguntur a parte scilicet meridionali, et per vnum videlicet ipsorum fluniorum, in parte videlicet occidentali existentem, ascendit aliquantulum, de quo fluuio postmodum exit, perueniendo ad vnum primum potok, quod cadit et intrat ad ipsum fluuium, habens in se meatum aque et continens modicum riuulum, per quod potok tendit et ascendit superius vsque ad caput seu fontem eiusdem, vbi in se habet et continet arbores egerfa nominatas; de quibus progreditur adhuc ad occidentem, et ascendit ad vnum berch, in quo scilicet berch currit et ascendit ad satis magnum spacium; de quo inclinando se per parum descendit in quandam vallem, que in se habet et continet quoddam potok, cuius meatus siue aqua aliquantum in quibusdam locis apparet, sed non semper et vbique existit, quia torrens latitat sub terra, et sic se celat; per quod potok nihilominus descendit et vadit vsque in Molchapotok, in quem intrando descendit et currit vsque in fluuium Goron; et cadendo et intrando ipsum fluuium Goron tendit et ascendit superius in eodem versus aquilonem hactenus, vsque dim iungitur cuidam potok, quod Dercina vocatur, qui cadit et intrat ipsum fluuium Goron; per quod Dercyna potok ascendit superius vsque ad caput siue fontem eiusdem versus orientem; abhinc exeundo ascendit adhuc in orientem in vnum berch, per quod berch vadit et circuit fontes siue capita duorum fluuiorum Zolna vocatorum superius pertranseundo; deinde reflectit se versus meridiem et ascendit ad aliud quoddam Jawrberch dictum, in quo quidem berch descendit post hoc adhuc ad meridiem, et peruenit ad vnum pratum kuzuen dictum, quod quidem pratum desinit et relinquit ad dextram partem, videlicet ad occidentem; adhuc abhinc in ipso berch currit, et demum descendit in vnum magnum lutum wlgariter sar dictum, quod super se habet vnam arborem tilie siue hars dictam; de quo luto incipiendo currit vsque in Horhagberch, per quod berch eundo descendit in Chechenpotok, et per ipsum potok adhuc descendit vsque in fluuium Zolna, quem fluuium intrando in eodem ascendit superius vsque ad connexiones et coniunccioues fluuiorum predictorum, ibique terminatur. Datum anno Domíni millesimo ducentesimo octuagesimo secundo.
(Az esztergami káptalannak 1557-ki átirata után; a királyi fiscus és Beszterczebánya város közt folyt pernek melléklete. Sok hibával kiadva Fejérnél Cod. Dipl. V. köt. 3. r. 112. l.)