A B C D
Capitulum Budensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in vero saluatore. Vniuersorum tam presencium quam futurorum noticie tenore presencium volumus fieri manifestum, quod licet nobilis vir Comes Kemyn filius Comitis Benedicti de Pukur, frater videlicet Petri quondam Bani, iuxta continenciam seu tenorem litterarum nostrarum priorum dominabus seu sororibus Sancte Marie Virginis de Insula occasione dotis et rerum parafernalium nobilis domine relicte Comitis Abrae, racione cuius dotis eedem sorores quandam possessionem Pukur vocatam coram domino Ladizlao illustri Rege Vngarie inpetebant, quadraginta marcas, singulas cum singulis quinque pensis denariorum Banalium computatas; item Paulus frater eiusdem Comitis Kemyn racione destruccionis ville earundem sororum Samud vocate duodecim boues composicionaliter in certis terminis eisdem sororibus coram nobis dare et soluere debuerit: tamen idem Comes Kemyn pro se et pro Nicolao ac Laurencio filijs eiusdem Petri Bani frutris sui personaliter comparendo ipsas quadraginta marcas modo supradicto; item Paulus frater eiusdem dictos duodecim boues in terminis ad dandum et soluendum assumptis fratri Paulo Conuerso Ordinis Fratrum Predicatorum, Generali Procuratori ipsarum dominarum, Comiti Mychaeli Officiali earundem nomine et vice Monasterij Sancte Marie Virginis de Insula ac vniuersarum sororum de eodem, comparentibus soluerunt et dederunt plenarie coram nobis, eundem Comitem Kemyn, Nicolaum et Laurenium filios Petri Bani, ac ipsorum heredes in facto dotis dicte domine relicte Comitis Abrae, et in solucione quadraginta marcarum predictarum pro ipsa dote debitarum; item eundem Paulum in facto duodecim boum iam dictorum nomine predicti Monasterij ac vniuersarum sororum de eodem reddiderunt pure et simpliciter expeditos; et ipsam possessionom Pukur, in parte et in toto, ab omni impeticione et vexacione ipsarum sororum expeditam et pariter absolutam. Preterea idem frater Paulus et Comes Mychael reddiderun et restituerunt coram nobis eidem Comiti Kemyn instrumenta et munimenta ac priuilegia tam Regalia quam alia super eadem possessione Pukur habita et confecta. Ceterum omnes litteras super processu tocius cause predicte emanatas alterutra parcium reddidit ad cassandum; ita ut si qua ipsarum aliquas ex ipsis fraudulenter penes se reseruasset, uiribus carere uoluerunt firmitatis, prout id in forma composicionis inter partes habite et excitate ordinatur. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem ad peticionem parcius presentes concessimus litteras sigilli nostri robore communitas. Datum per manus Magistri Ladizlai Lectoris Ecclesie nostre anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo secundo. Magistro Paulo Cantore, Gregorio Custode, Elya quondam Decano, Stephano nunc Decano, Johanne et Nicolao Sacerdotibus, Stephano et Thoma Magistris, ceterisque Canonicis existentibus in eadem.
(Eredetie bőrhártyán, melynek pecsétje zöld-ibolyaszinű selyemzsinóron függ; a főmélt. herczeg Batthyáni család levéltárában.)