Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Vngarie significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem, quod licet inter Comitem Ok filium Samsonis ab una parte, et inter procuratores seu officiales domine Elysabeth, sororis nostre karissime, et aliarum sororum de Insula Beate
Virginis, fratre uidelicet Paulo, Marcello et Bartholomeo pro eisdem sororibus ab altera coram nobis personaliter constitutis, super facto duarum possessionum Jenew et Nane uocatarum, que ipsis sororibus per Morian, filium Moryan, generacionem eiusdem Comitis Ok, pro salute anime eiusdem collate fuerant, materia questionis diucius fuisset uentilata; et quamuis idem Comes Ok prefatas possessiones dicti Moryan, racione generacionis ipsius sibi deuolui de iure affirmaret, et litteras seu priuilegia super facto dictarum possessionum fateretur se habere: tamen quia uisum nobis extitit, quod idem Moryan, dum adhuc viueret, prefatas possessiones pro remedio anime sue ipsis sororibus, iugiter Deo famulantibus, ex nostra permissione dederat et legaueret; nos easdem possessiones ipsis sororibus iure perpetuo et irreuocabiliter permisimus, seu reliquimus racione iuris earumdem possidendas, silencium perpetuum memorato Comiti Ok super facto dictarum possessionum ulterius imponendo, predictam terram domina Elysabeth, et alie sorores propter honum pacis, ne ulterius materia aliqua questionis racione possessionum predictarum ualeat uel possit processu temporis generari, quandam terram, seu possessionem predicte Ecclesie Beate Virginis Scymil uocatam, absque preiudicio Ecclesie Quinqueecclesiensis, quam in eadem asseruit habere, que quidem possessio Scymil uocata, memorate Ecclesie Beate Virginis per Comitem Nemam filium Pousa, generacionem ipsius Comitis Ok asserebant esse collatam, dicto Comiti Ok iure perpetuo et in filios filiorum dederunt possidendam; cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencijs vniuersis; ita tamen, quod per spacium trium annorum a dato presencium, officiales dictarum sororum dictam particulam terre, quam Ecclesia Quinqueecclesiensis possidet, in eadem requirere assumpserunt ab eadem Ecclesia iuris ordine mediante; et si eandem recuperare poterunt, extunc ex integro coram testimonio Abbatis et Conuentus Waradiensis statuent, et assignabunt ipsi Comiti Ok superius nominato; alioquin partes assumpto testimonio predicti Conuentus post reuolucionem predictorum trium annorum, cum probys viris debent accedere super faciem terre memorate, et extimare factum earumdem, et pro quanta summa pecunie extimata ipsa particula fuerit, predicte domine seu sorores ipsam quantitatem pecunie dare tenentur Comiti Ok in termino per Abbatem et Conuentum assignato. Ad quod fruges, quas idem Comes Ok in predictis possessionibus Jenew et Nane uocatis propriis aratris habet seminatas, ipsi Comiti Ok cedent et deuoluentur ex integro; vineas eciam, quas idem Comes Ok coli fecit in possessionibus predictis, in anno presenti vindempniabit easdem; ita quod nichil officiales dictarum sororum percipient ex eisdem. Assumptum eciam extitit inter ipsos, quod in quindena Natiuitatis Beati Johannis Baptiste, ipsam pcssessionem Scymil uocatam coram testimonio Abbatis et Conuentus predicti officiales dictaram sororum statuent Comiti Ok memorato, salua porcione Ecclesie Quinqueecclesiensis, sicut superius est expressum. Et e conuerso idem Comes Ok ipsas duas possessiones statuet et assignabit, similiterin ipsa quindena officialibus sororum predictarum; ita tamen, quod quicunque de jobagionibus seu populis, quos idem Comes Ok ad easdem congregare fecit, recedere uoluerint, sine aliquo impedimento et grauamine permittet eosdem quocunque habire uoluerint. Preterea in quindenis statntionis possessionum predictarum partes coram nobis comparebunt iterato, et omnes litteras seu instrumenta, que contra inuicem date fuissent uel concesse, tenentur nobis dare ad quassandum. Et premissa omnia partes in ipsis quindenis nostro debent priuilegio confirmare, et eciam ipsi Comiti Ok eadem soror nostra collationem suam huiusmodi suo debet priuilegio confirmare. Obligantes se inuicem, quod si qua parcium de prefata compsicione resilierit, soluet quinquaginta marcas parti alteri ante litem in composicione persistenti; et post hec tocius facti seriem in litteris predicti Conuentus nobis reportabunt. Datum in Insula Beate Virginis in festo Santi Johannis Baptiste, anno Domini MşCCş octuagesimo tercio.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban. Sok hibával kiadva Fejérnél Cod. Dip). V. köt. 3. r. 175. l.)