Elisabeth Dei gracia maior Regina Hungarie universis quibus presentes ostenduntur salutem in Domino. Ad noticiam uniuersorum tenore presencium volumus pervenire, quod licet nos decimas liberarum villarum de Vereuce et Lypoa, ac tocius Comitatus de Vereuce, tam frugum, vini, quam marturinarum, tributorum fororum ac portuum nostris temporibus percepimus credentes ipsas decimas ad nos pertinere, licet eciam per venerabilem patrem Thymoteum, Dei gracia Episcopum Zagrabiensem super restitucione earumdem fuissemus sepius requisite, nec eidem acquievissemus usque ad hec tempore in hac parte. Quia tamen perquisita diligencius et comperta omnimoda veritate, nobis luce clarius constitit tam per viros religiosos, alias personas ecclesisasticas, quam eciam laicos fidedignos omni excepcione maiores, ipsas decimas ad ius et proprietatem dicti venerabilis patris Thymotei Episcopi Zagrabiensis, ac eius Ecclesie proculdubio et veraciter pertinere; volentes nostre consciencie consulere ac saluti, easdem decimas, videlicet frugum, vini, marturinarum, tributorum fororum ac portuum prescriptarum villarum ac tocius Comitatus ville de Vereuce, prefato venerabili patri Thymoteo Episcopo Zagrabiensi, eius successoribus ac Ecclesie sue reddidimus et restituimus pure et simpliciter sine omni contradiccione pleno iure, relinquentes et permittentes ipsum prescriptas decimas sine omni contradiccione percipere pacifice et quiete. Promittentes insuper bona fide, quod deinceps predictum dominum Episcopum et suos successores, ac Ecclesiam Zagrabiensem super ipsis decimis non molestabimus nec paciemur per quempiam molestari. Et ut hec nostra debita et salubris restitucio decimarum dicto venerabili patri Thymoteo Episcopo Zagrabiensi eiusque successoribus ac Ecclesie Zagrabiensi per nos facta perpetua, inconcussa ac inviolabilis perseveret, promittimus de inpetrandis literis karissimi filii nostri Ladizlai, Dei gracia illustris Regis Hungarie, ac eius consortis nurus nostre predilecte, pro domino Episcopo et eius Ecclesia super firmitate et stabilitate prescriptorum dare operam cum omni animi sinceritate bona fide. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Vereuce, in octava Beati Martini confessoris anno Domini MCC. octuagesimo tercio.
(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrab. I. köt. 210. l.)