In Dei nomine amen. Anno Incarnationis Christi millesimo ducentesimo octuagesimo tercio, die quinto Madii, undecime indictionis. Nos Johannes dandulo Dei gratia Venetiarum, Dalmatie atque Chroatie Dux, Dominus Quarte Partis et Dimidie totius Imperii Romanie, cum nostris heredibus et successoribus plenam et irrevocabilem securitatem facimus vobis nobili viro Marco Michieli de nostro mandato Comiti Arbensi fideli dilecto, vestrisque heredibus et successoribus, de illis libris centum septuaginta minus solidos quatuor parvorum ad denarios vigintiseptem pro grosso, quas nobis dare tenebamini pro regalia ipsius Comitatus in festo Beati Georgii nuper elapsi, que pecunia est de regalia concessa nobis a Communi nostro Venetiarum pro salario ab ipso Communi nobis concesso. Nunc autem quia predictas libras centum septuaginta minus solidos quatuor ad denarios vigintiseptem pro grosso nobis plene et integre persolvistis, admodo de ipsis per nos et heredes sive successores nostros vos et heredes sive successores vestros securos reddimus inperpetuum et quetos, quia nichil inde remansit, unde vos vel heredes aut successores nostri compellere valeamus. Et ut hec nostre securitatis carta plenum robus optineat, ipsam bulla nostra plumbea communiri iussimus, et per manum Tanti Notarii et Ducalis aule nostre Cancellarii roborari, Actum in ducali Venetiarum palatio anno mense die et indictione predictis. Ego Martinus Notarius et Ducalis aule Veneciarum scriba testis. Ego Ghecius de Gheciis Notarius me in testem subscripsi. Ego Tantus Notarius et Ducalis aule Venetiarum Cancellarius complevi et roborari.
(Ljubics, Monum. sp. hist. Slav. Merid. I. köt. 134. l.)