In Dei nomine amen. Anno Dominice Incarnacionis MCCLXXXIII. die V. Octobris, duodecimo indictionis, capta fuit pars in Maiori Consilio Venetiarum: quod infrascripta concordia tractata per nobiles viros dominos Michaelem Dauro et Marcum Bembo, inter nobilem virum dominum Marinum Maurocenum Comitem Auserensem ex una parte; et homines Insule Comitatus eiusdem ex altera, et omnia et singula inferius comprensa debeant esse firma, et attendi observari fieri et compleri tam per ipsum Comitem, in quantum spectat ad eum, quam per homines dicte insule, in quantum spectat ad ipsos homines. Imprimis debet habere dominus Comes libras LXXX ad parvos omni anno usque ad vitam domini Comitis per rattam, tam si refutaret, quam si de hoc seculo transmigraret, de omnibus bannis et condemnationibus totius insule, que banna omnia et condemnationes debeant pervenire in Commune dicte insule; quos denarios dicti de insula solvere teneantur ipsi domino Comiti vel eius nuncio, videlicet medietatem in medio anni, et aliam medietatem in fine anni sub pena tertii, credito soli verbo ipsius domini Comitis; et de hoc fieri debeat publicam instrumentum. Item debeat habere dictus dominus Comes ad solvendum regalia domini Ducis libras septingentas ad denarios per grossum omni anno, videlicet medietatem in medio anni, et aliam medietatem in fine anni. Et pro his homines dicte Insule habere debeant omnia scolia, omnes terras, Muclam, omnes reditus et intratas, qui et que spectant ad dictum Comitatum. Item quod dictus Comes cum hominibus dicte Insule debeat Judices eligere, quos ipse dominus Comes confirmare debeat, stando dicti Judices in suo regimine per menses septem et non plus, regendo ipse dominus Comes dictam Insulam secundum quod in sua concessione continetur; etde nictis Judicibus, qui fuerint electi, dominus Comes nihil ab ipsis debeat habere. Item equitando ipse Dominus Comes per Insulam, stando in campanea tam ad prandium quam ad cenam vel ad marendam, debeat accipere cum sua familia carnes secundum sonsuetudinem dicte Insule. Item quando citus cominus Comes in Chersio accipere non possit necaccipi facere de herbis in hortis hominum de Chersio, nec uvam seu ficus in eorum vinetis, dando ipsi domino Comiti tot terras, que faciat hortum vel hortos, qui sint ipsius etipsius familie ad sufficientiam in bono loco. Item quod homines Insule solvere debeant ipsi domino Comiti medietatem gallinarum istius anni presentis. Item quod dictus dominus Comes remittit dictis hominibus Insule pro predictis, que sibi solvunt et dant, omnes angarias et alia, que facere Comitatus tenebant excepte quod cum portare debeant Venetias et ipsum Ducem de Venetiis in Insula secundum consuetudinem hinc retro habitam in dicta Insula. Item quod omnes questiones que fuerunt et sunt ventilate coram domino Duce et suo Consilio inter dictum dominum Comitem et dictos homines Insule tam pro communi quam pro diviso usque ad hunc presentem diem, debeant esse casse et vane et nullius valoris. Et hoc itelligit dictus dominus Comes solummodo de offensionibus habitis cum hominibus dicte Insule et cum hominibus datis in scriptis predictis dominis Michaeli Dauro et Marco Bembo, Infrascripti fuerunt dati in scriptis: in primis Budissa nepotes et fratres, Cerna Permano, Balva et Androsso, omnes de Ausero; Bassigna, Bochigna Bartolus, Jo. Delvisconte et Petrus Regina, omnes de Chersio. Item quod Judices Insule, qui nunc sunt et per tempora stare debebunt in regimine ad vitam domini Comitis predicti, debeant esse convenienter satisfacti pro Communi in provisione ipsius domini Comitis et aliorum bonorum hominum dicte Insule, salvo si contra nollet providere de ipsis quod maneat in suo iudicatu, salvo quod Cerna Permani Auseri accipere possit quatuor homines Auseri pro parte sua ad eius voluntatem; et contra Auseri possit accipere alios quatuor, habendo dictum dominum Comitem ambas partes ad difiniendi et satisfiendi fieri ipsi Permano pro Communi de denariis, quos ipse Permanus solvit et dedit dicto domino Comiti pro dicto Permano; et omnia illa, que maior pars eorum dixerit de predictis, sint et esse debeant firma et rata; et omnia, que per minorem partem ipsorum dicta fuerint, esse debeant cassa et vana et nullius valoris, salvo sicut dictum est de aliis Judicibus superius nominatis, si nollent facere provideri sibi Permano, quod remaneat etiam in suo Permanatu. Item quod de omnibus furtis et offensionibus aliis seu redditibus et bonamanciis factis hinc retro, quod ipse dominus Comes cum suis Judicibus, qui sunt nunc, possint facere rationem usque ad medium annum postquam Comes predictus applicuerit in insula. Item si factum aliquod vel aliquod malefactum factum fuisset hinc retro et concordium factum fuisset, unde dominus Comes debet habere bannum, vult dominus Comes, quod deveniat in eum secundum consuetudinem Insule usque ad medium annum. Et est sciendum, quod solutio dictarum septingentarum librarum, danda pro regalia domini Ducis, debet fieri dicto domino Comiti sub pena tercii, credito soli verbo ipsius domini Comitis. Terminus vero tam predictarum septingentarum librarum quam suprascriptarum octingentarum librarum denariorum incipit in proximo preterito festo Sancti Michaelis mensis Septembris. Item in millesimo ducentesimo octuagesimo quarto die vigesimo tertio Novembris capta fuit pars in Maiori Consilie Venetiarum: quod sicut continetur in concordia facta inter Comitem Auseri et suos subiectos, firmata per Maius Consilium, alias debeat attendi et observari per partes et facere attendi et observari. In cuius rei fidem ad notitiam presentium et memoriam futurorum illustris dominus Johannes Dandulo, Dei gracia Venetiarum, Dalmatie atque Croatie Dux, iussit presens criptum sua bulla plumbea muniri. Datum et actum Venetiis eodem millesimo die vigesimo tertio Novembris tertie decime indictionis.
(A Commemoriali velenczei államkönyvből.)