Cum homines Farre et Brazze sint plurimum aggravati occasione guerre Almisanorum, ita quod ad multam paupertatem sunt reducti, capta fuit pars: quod ad hoc, ut ipsi non aggraventur nimiis intollerabilibus expensis, Potestates, qui de cetero ibunt ad dictam. Farram et Brazzam, non debeunt habere Consiliarios, sed sicut debebant habere unum sotium ita debeant habere duos socios, qui sint Veneti, cuilibet quorum dare debeant libras triginta et duas robas convenientes in anno; et propter hoc de sallario, quod habebant Consiliarii, addatur Potestati libre centum in anno, et dictus Potestas debeat continue facere stari unum de suis sociis predictis in Brazza, sicut ei videbitur; et si consilium est contra, sit revocatum quantum in hoc.
(Ljubics, Monum. sp. hist. Slav. Merid. I. köt. 138. l.)