Nos Petrus Banus tocius Sclauonie, Comes de Barana et de Gyrzynch, et Keminus, filij Comitis Benedicti memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis presentibus iniungendo, quod cum nos quandam terram nostram hereditariam in Thoplycha existentem dilecto et fideli seruienti nostro Comiti Benedicto filio Job ob merita seruiciorum ipsius, que semper nobis in omnibus causis nostris idem fideliter impendit, et quia eciam frater ipsius uterinus nomine Nicolaus in nostris seruicijs propter fidelitatem suam, quam nobis semper impendit, fuit eciam de medio sublatus. Igitur nos circumspectis fidelitatibus et seruicijs, et propter mortem et effusionem sanguinum ipsorum propter nos, et propter omnibus seruicijs (így) ipsorum, dictam terram cum omnibus utilitatibus suis, et cum omnibus metis de uicinis nostris circumquaque separatis et limitatis, sicut nobis adiacet, dedimus, donauimus, contulimus et concessimus eidem Comiti Benedicto filio Job prenotato, et per eum suis heredibus heredumque suorum in posterum successoribus nullo vnquam tempore nec per nos, nec per Kaminum fratrem nostrum uterinum, vel per aliquos cognatos nostros, aut per successores nostros, irreuocabili iure perpetuo possidendam. Cuius mete tali ordine distinguntur: Prima meta incipit et egreditur de aqua Thoplycha per quendam dumum salicis, et currit ad partem meridionalem ad arborem pomi; inde ad arborem narfa per quandam ualliculam; inde ad arborem piri; et inde per quosdam dumos jua vocatos ascendit ad montem, et intrat ad dumos auellanarum; inde exit ad dumos gumulcyn, et ibi transit montem per longam metam terream, et cadit per arborem pomi ad quandam vallem; et inde cadit ad aquam Dubouch, et transit illam, et cadit ad aliam uallem, per quam ascendit ad montem, et intrat ad quosdam dumos auellanarum et gyrtan, ubi sunt mete terree; inde descendit ad arborem cerasi, et cadit ad riuum, qui similiter Dubouch uocatur, et transit riuum per arborem byk, et uadit ad arborem gyrtan; inde per unam uallicullam ascendit ad montem ubi est arbor gyrtan, et uadit per quandam planiciem ad quosdam dumos nemorum, et cadit in viam que est meta angularis; ubi declinat ad occasum, et ibi seperat a Jacobo filio Jacobi; per quam uiam uadit ad arborem has; inde currit alte ad metas terreas, que iuxta ipsas vias sunt elate, et ibi separatur a terra Gulad; et inde uadit ad aliam metam terream exiens de ipsa uia; inde uadit ad arborem gyrtan cum meta terrea circumfusa, et uadit per unam planiciem ad uallem que Poduzna nominatur; inde exit per quatuor arbores nar uocatas, et ascendit quendam monticulum ad metas terreas; inde declinat per arborem cerasi; inde ad vnam calissam; inde ad quandam uallem, ubi est riuulus qui cadit ad aquam Dubouch; per quam descendit in aquam Thoplycha, que separat a filijs Tholyneg, et ita tendit ad priorem metam, ibique terminatur. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam priuilegium nostrum concessimus sigilli nostri munimine roboratum. Datum et actum est in Pukur in crastino Apostolorum Simonis et Jude anno Domini MşCCş octuagesimo tercio.
(A csaszmai káptalannak 1283-ki átiratából; a főmélt. herczeg Batthyáni család levéltárában.)