Ladizlaus Dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in vero salutari. Ad universorum noticiam presencium serie volumus pervenire, quod cum illustris Regina domina Elisabeth, mater nostra karissima, decimas liberarum villarum, videlicet de Vereuce et Lypoa, ac tocius Comitatus de Vereuce tam frugum, vini, quam marturinarum, tributorum fororum, portuum ac alia iura Episcopalia, credens ipsas decimas ad se pertinere, ipsasque licite posse recipere, inducta falsa et perniciosa suggestione aliquorum minus intelligencium veritatem, aliquibus retroactis temporibus ipsas indebite detinens percepisset, super qoarum eciam decimarum ac iurium predictorum restitucione per venerabilem patrem Tymoteum Episcopum Zagrabiensem sepius fuissemus requisiti: Nos prescriptas decimas tam frugum, vini, quam marturinarum, tributorum fororum, portuum ac alia iura Episcopalia predictarum liberarum villarum et tocius Comitatus de Vereuce, scita et comperta plenius veritate, ipsas ad Episcopum Zagrabiensem et eius Ecclesiam pertinere, de pleno consilio nostrorum Baronum prefato venerabili patri Thymoteo Episcapo Zagrabiensi et eius Ecclesie ad ipsius iustam peticionem restituendas duximus, pleno iure perpetuo, pacifice et sine contradiccione aliqua per dictum dominum Thymoteum Episcopum et eius successores possidendas, percipiendas et habendas. Et cum velimus et ex debito Regie Celsitudinis teneamur cunctos populos, quos nostre clemecie regit imperium, et maxime Ecclesias Dei ac personas ecclesiasticas illibate in suo debito statu ac suis iuribos conservare; volumus et decernendo mandamus, quatenus predicta reverenda domina mater nostra, nec quevis alia persana eidem ex Regie Maiostatis gracia succedens processu temporum de decimis et iuribus supradictis contra voluntatem predicti Episcopi Zagrabiensis et eius successorum in gravamen et preiudicium Ecclesie Zagrabiensis ulterius intromittere se presumat. Quod si quispiam contra hoc nostrum mandatum sive decretum ausu temerarie presumpserit attemptare, occupando videlicet vel usurpando iura et decimas supradictas, indignacionem seu Regiam ulcionem se noverit iucursurum. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem atque robur presentes ad instanciam et iustam peticionem superius memorati domini Thymotei Epicopi concessimus litteras duplicis sigilli nostri appensione et munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris Thome, Dei gracia Episcepi Waciensis, aule nostre Cancellarii et Gamitis de Plys, dilecti et fidelis nostri, anno Domini MCC. octuagesimo quarto, VII. idus Junii Regni autem nostri anno duodecimo.
(Tkalcsis, Monum. histor. Episc. Zagrab. I. köt. 213. lap.)