354. Az egri káptalannak bizonyságlevele, hogy Zách nemzetségbeli Ugrinnak özvegye magát hitbérére és jegyajándékaira nézve, és leányát az őt illető negyedre nézve kielégítetteknek beismerte. 1284.

Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire: quod domina filia Comitis Johannis de Kerek, relicta Vgrini filij Vgrini de genere Zaah ab vna parte; ab altera vero Feliciano filio Kazmerij fratris dicti Vgrini pro se et pro Zaah de Guncyl fratribus suis; item pro Dominico filio Stephani fratris Vgrini et Kazmerij predictorum coram nobis personaliter constitutis, prefata domina proposuit viua voce: quod super tota dote sua et rebus parafernalibus, et quarta filie sue, solutis sibi viginti quinque marcis, et datis quinque ancillis coram nobis, Zepe, et Anna ac Zumbachka filiabus eiusdem Zepe, item Myche et Marynna nominatis, per filios Kazmerij et Stephani supradictos in omnibus et per omnia extitisset satisfactum; dimittendo predictos filios Kazmerij et Stephani, ac heredes eorundem super dote, rebus parafarnalibus et quarta supradicta coram nobis per omnia expeditos. Dixit eciam ipsa domina, quod dimidietatem pecunie et ancillarum predictarum soluissent sibi filij Kazmerij prenotati, aliam uero dimidietatem soluisset Dominicus memoratus. Dicimus eciam, quod prefate ancille per nos requisite confesse sunt, se esse ancillas hereditarias filiorum Kazmerij et Stephani predictorum. Insuper obligauit se predicta et heredes suos, dictos filios Kazmerij et Dominicum racione dotis, rerum parafernalium et quarte premissarum, et e conuerso dictus Felicianus obligauit se et fratres suos ac Dominicum memoratum et heredes eiusdem, racione ancillarum predictarum ab omnibus inpetere nitentibus defendere et expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rey testimonium ad instanciam parcium presentes contulimus sigilli nostri post plagam Tartarorum secundo renouati munimine roboratas. Presentibus tamen Magistro Haab Preposito, Saulo Lectore, Mykov Custode, Marco de Patha, Paulo de Borsva, Martino de Zobolch, Laurencio de Zemlyn, Symone de Vng, Beernardo de Kemey Archidiaconis, et aliis multis; anno Domini MşCCş octuagesimo quarto. Regnante Andrea illustri Rege Hungarie, Lodomerio Strigoniensi, Johanne Colocensi Archiepiscopis; domino nostro venerabili patre Andrea Episcopo Agriensi existentibus.

A B C

(Eredetie bőrhártyán, zöld-vörös selyemzsinóron függő pecsét alatt; a budai kir. kamarai levéltárban.)