355. A váradi káptalannak bizonyságlevele, hogy Tholdi Albert comes és fiai, s Orbánnak fiai Chehy helység határaira nézve barátságosan egyezkedtek. 1284.

Nos Capitiuum Waradiensis Ecclesie nemorie commendantes significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem, quod accedentes ad nostram presenciam personaliter Albertus Comes de Thold, Georgius (et) Magister Buchor filij eiusdem ex vna parte; Gyok (et) Petrus, filij Vrbani ex altera; predicti Albertus Comes, Georgius, Magister Buchon coram nobis cunstituti viua uoce sunt confessi, quod super facto et altercacione terre Chehy nominate propter pacis bonum, vnanimi parcium voluntate et consensu cum supradictis Gyok et Petro taliter concordassent: quod ipsam predictant terram sic terminatam et limitatam, vt inferius explicabitur, sepedictis Gyok et Petro pacifice, remota omni questione et accione inposterum suscitanda dimisissent possidendam et habendam. Cuius termini et mete sic sunt separate et distincte: A parte videlicet septemtrionali incipit apud quendam fluuium Chorgue er uocatum a quodam fluuio Zakal er vocato separatur, relinquendo eisdem Petro et Gyok ipsum fluuium cum spacio terre ad latitudinem duorum iugerum existente et valente, a parte videlicet Zakal; deinde tendit cum eodem spacio uersus meridiem, et uenit ad quendam angulum predicti fluuij, ubi sunt quatuor mete ueteres terree; deinde uergit adhuc versus meridiem super metas ueteres se iungit ad quendam fluuium Chokud er nuncupatum, et ibi transiens vltra predictum Chokud er iuxta viam tendentem uersus Thothy sunt mete noue terree; deinde iuxta eandem viam pergit versus Chehkereky, vbi in angulo eiusdem fluuij versus Crisium sunt quatuor mete ueteres; deinde inclinat se versus occidentem, et iungit iuxta vnam vallem graminosam vbi sunt due noue mete, in quatuor metas ueteres; deinde tendit et vergit iterato ad angulum supradicti fluuij iuxta Chehkereky; deinde paruum trauseundo iuxta eundem fluuium, vbi sunt quatuor mete terree; et sic ipsa terra dictis metis terminatur. Adiecerunt preterea sepedicti Comes Albertus de Thold, Georgius et Buchon, obligantes se; quod si vnquam super terra memorata, vel ipsius terre partibus aliquid questionis et accionis suscitarent vel incurrerent; extunc penitus et per omnia vicio calumpnie notarentur. Promiserunt eciam partes ipse coram nobis se iuuare et fouere contra quoslibet, qui super ipsa terra aliquid questionis suscitare niterentur. Datum anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo quarto.

(A váradi káptalannak 1410-ki »feria tercia proxima post festum Visitacionis Beate Marie Virginis« kiadatott átiratából; a budai kir. kamarai levéltárban.)