Capitulum Ecclesie Zagrabiensis omnibus quibus expedit presens scriptum inspecturis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Comes Petrus filius Petrilo ab vna parte; Coyanus et Iuanus filij Wlk nobiles de Bornouz ab altera in nostra presencia constituti retulerunt et confessi sunt in terris suis de Glyna tam empticijs quam hereditarijs uel eciam aquisitis talem diuisionem, et eciam in aliqua parte seu quantitate concambium fetisse seu celebrasse eatenns inter eos, videlicet quod prefatus Comes Petrus terram suam emticiam, contiguam terris Coyan et Iuanus cum omnibus vtilitatibus ipsius terre dedit et tradidit eisdem Coyano et Iuanus, et per eos eorum heredibus heredumque successoribus perpetuo possidendam; ipsi vero Coyanus et Iuanus terram suam aquisitam, ut dicebant, contiguam terris Comitis Petrus, dederunt et assignarunt eidem Comiti Petrus, et per eum similiter suis heredibus heredumque successoribus iure perpetuo possidendam et habendam cum vtilitatibus eiusdem terre vniuersis; obligantes se partes ad obligacionem alterutrum ab omni impeticione, si - - - em racione dictarum terrarum per quempiam oriri contingeret in futurum, cum proprijs suis laboribus et expensis. Distinguntur autem dicte terre ipsorum, sicut partes nobis retulerunt, hiis signis seu metis: Videlicet per locum vbi palus Prodor vocata cadit in Glynam, cedente tamen ipsa palude in proprietatem Coyani et Iuanus predictorum; vnde egreditur prima meta, et iens per eandem paludem semper versus meridiem venit ad caput ipsius paludis, et exit ad quandam viam, vbi est meta terrea; inde per eandem viam vadit, et peruenit ad aliam paludem Moriuicha vocatam, iuxta quam est meta terrea; inde per viam quandam, que ducit ad filios Radouanych versus eandem partem meridiei procedens peruenit ad riuum Wlchi vocatum; inde per eundem riuum modicum procedens exit ad partem dexteram ad metam terream iuxta eundem riuum sitam; inde iuxta siluam filiorum Radouan, in qua sunt arbores quedam cruce signate, uenit ad puteum quendam; inde ad alium puteum; inde circuens quendam monticulum declinat ad vallem quandam, et per ipsam vallem procedens uenit ad quandam viam, circa quam est meta terrea; inde per ipsam viam paululum procedens versus occidentem; inde diuertit in partem dexteram ad quandam viam uersus meridiem, per quam uiam procedens peruenit ad metam, in qua est arbor harazt; inde per eandem viam eciam uersus meridiem per montem iens peruenit ad metam quandam duplicatam, que est supra riuum Wlchie vocatum; et sic mete dictarum terrarum terminantur dicto Comiti Petrus a parte terrarum Abbatis; Coyano vero et Iuanus a parte terrarum Cruciferi de Gora, et eciam terrarum de Bornouch secundum equalem diuisionem seu eciam particionem remanentibus. In cuius rey memoriam presentes ad instanciam partium contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum quinta feria proxima, ante octuas Pentecostes anno Domini MşCCş octuagesimo quarto.
(Eredetie bőrhártyán, zöld selyemzsinóron függő pecsét alatt; a budai kir. kamarai levéltárnak Zágrábban lévő részében. V. ö. Fejér Cod. Dipl. V. köt. 3. r. 273. l.)