Capitulum Ecclesie Zagrabiensis omnibus quibus expedit presens scriptum inspecturis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod Comite Petrus filio Petrilo, Coyano, et Iuanus filijs Wlk, nobilibus de Bornoucz ab vna parte; Wlk filio Budur pro se et Milech filio Ratnik fratris sui, Mathia filio Odenuzel pro se et Jakmin fratre suo, Iwan filio Wlkota, Georgio filio Goyan, Wlchey filio Gymmer pro se et Guerdona fratre suo, Dragan filio Chernech, Wlkey filio Dobrozlau pro se et Wlchik fratre suo similiter de Bornouz, cognatis predictorum Coyam et Iuanus, qui se sic esse et uocari asserebant ab altera personaliter in nostri presencia contitutis; idem Wlk et ceteri de parte sua prenominati dixerunt et confessi sunt, quod terram ipsorum de Glyna hereditariam singuli uidelicet totas porciones suas cum omnibus vtilitatibus; siluis scilicet, campis, aquis, molendinis, piscinis, alijsque pertinencijs eiusdem terre vendiderunt et tradiderunt unanimiter et de bona uoluntate sua prefatis Comiti Petrus, Coyano et Iuanus, et per eos ipsorum heredibus heredumque successoribus iure perpetuo possidendam et habendam pro sedesim marcis singulis cum quinque pensis denariorum banalium, scilicet Comiti Petrus a parte terrarum suarum pro nouem marcis et dimidia, dictis uero Coyano et Iuanus similiter a parte terrarum suarum pro sex marcis et dimidia; quam sumpmam pecunie predicti Wlk et ceteri de parte sua dixerunt se ab ejsdem Comite Petrus, Coyano et Iuanus plenarie recepisse et habere exintegro; obligantes se nichilominus idem Wlk et socij sui ad expediendum ipsos Comitem Petrus, Coyanum et Iuanus ab omni inpeticione, si quam racione dicte terre orici per quempiam contingeret in futurum, cum suis laboribus et expensis; excepta tamen et exempta quadam particula terre, in qua est monticulus, sita inter riuum Lokauech et puteum Brack; que particula terre remanet et cedit uolente et contestante parte altera predictis Wlk et proximus suis possidenda. In cuius rei memoriam presentes ad instanciam parcium contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum quinta feria proxima ante octauas Pentecostas anno Domini MşCCş octuagesimo quarto.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét barna-zöld selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltárnak Zágrábban lévő részében. V. ö. Fejér Cod. Dipl. V. köt. 3. r. 273. l.)