Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus presens sriptum inspecturis salutem in vero saluatore. Prouida; Regum discrecio tam circumspectam erga ficleliter sibi famulantes debet habere diligenciam, vt quanto quis fidelius sibi famulatur, tanto propensius munificencie sue donis remunerandus fore censeatur. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod consideratis fidelitatibus et seruiciorum meritis, que nobis Magister Georgius filius Symonis post obitum karissimi patris nostri, dum Regni sumus gubernacula adepti, idemque in diuersis Regni nostri expedicionibus fidelitatem Corone Regie debitam tota alacritate exhybuit; que per singula longum esset recitare, et presentibus inseri tediosum, tamen pauca de pluribus presentibus duximus annotanda. Primo videlicet, quum Rolandus filius Mark per suam infidelitatem terram nostram Scepusiensem, vna cum Gylnich Bana, et terram Nyr ultra partem de Thyzael usque ad partem Transsiluanam contra Nostram Regiam Maiestatem potencialiter occuparet et detineret, dictus Magister Georgius vna sum alijs Baronibus nostris, videlicet cum Magistro Finta de precepto nostro, dum contra ipsum irruisset, idem Rolandus in eodem conflictu extitit interemptus. Cuius post mortem cognatus eiusdem nomine Gregorius, cum predicta occuparet; idem Magister Georgius cum alijs nostris fidelibus contra ipsum viriliter dimicando captiuauit eundem, et nobis adduxit; quem nos propter suam infidelitatem fecimus decollari. Ceterum in expedicione nostra, quam habuimus contra Regem Bohemorum, cum eundem Magistrum Georgium ad sciendum et videndum exercitum eiusdem misissemus, vnum cuneum exercitus eiusdem ante acceleracionem nostram viriliter debellauit, et tres milites honeste armatos Bohemos cum ipsorum dextrarijs in area certaminis captos Nostre Maiestati presentauit; quos domino Rudolfo Regi Romanorum donauimus. Et in magno conflictu cum codem Rege Bohemie idem Magister Georgius repente irruit in horrendam inimicorum acient armatam pluribus adornatam, vbi fortiter dimicando extitit wlneratus, et nouem Bohemos captiuauit. Demum eciam cum nos in etate puerili post obitum karissimi patris nostri regnare cepissemus, Lython Woyuoda vna cum fratribus suis per suam infidelitatem aliquam partem de Regno nostro vltra alpes existentem pro se occuparat, et prouentus illius partis nobis pertinentes nullis admonicionibus reddere curabat, sepedictum Magistrum Georgium contra ipsum misimus, qui cum summo fidelitatis opere pugnando cum eodem ipsum interfecit, et fratrem suum nomine Barbath captiuauit et nobis adduxit; super quo nos non modicam quantitatum pecunie fecimus extorquere; et sic per eiusdem Magistri Georgij seruicium tributum nostrum in eisdem partibus nobis fuit restauratum. Item in expedicione nostra, quam contra infideles Comanos nostros habuimus, idem Magister Georgius ante oculos Nostre Maiestatis in ipsos tanquam leo fortis irruit, vbi equi subsidio destitutus in ipsa area certaminis acerbissime preliauit, et diuersa wlnera ibidem recepit sagittarum atque lancearum. Ceterum cum ad Dormanum ad colloquium sub specie pacis accissessemus, vbi quosdam Barones nostros captiuauit, idem Magister Georgius nobis fidelissima obsequia ibi exercuit et impendit, et vnum de socijs Dormani eiusdem captum adduxit. Insuper cum nostros homines fideles Trassiluanos vna cum Comanis nostris contra Dormanum et Bulgaros misissemus, Magistrum Georgium eiusdem exercitus Capitaneum preficientes; idem Magister Georgius loco in eodem grata obsequia exercuit et condigna honori Regie Maiestatis. Licet maiora et pociora mereretur; de plenitudine nostre gracie, ex certa sciencia et mera liberalitate, de Prelatorum et Baronum nostrorum consilio, ipsi Magistro Georgio, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus quasdam villas nostras Regales Sowar, Sowpothok et Delne vocatas, in Comitatu de Sarus existentes, simul cum fodina seu puteo salis ibidem existenti, quamlibet earum cum suis attinencijs et pertinencijs vniuersis, sub metis antiquis et prioribus distinccionibus terminorum, dedimus, donauimus, tradidimus et contulimus iure perpetuo pacifice et irreuocabiliter possidendas, tenendas et habendas. Hoc eciam expresso, quod quia ipse Magister Georgius ad diuersa negocia et seruicia nostra semper promptus erat exegenda (így), a nobis pecijt humiliter et deuote, quod ipsum, si absque liberorum propagine mori in aliquo casu contingeret, predictas suas aquisiciones a Nostra Regia Maiestate fratribus suis, videlicet Boxa, Thome et Symoni Comitibus liberam haberet allegandi et donandi facultatem. Ipsi autem Boxa, Thomas et Symon Comites in instanti coram nobis personaliter constituti nobis retalerunt viua voce, quod si predictus Georgius Magister frater ipsorum Domini pietate prosequente aliqua prole dotaretur, nec de sua propria persona, nec de suis hereditatibus ipsi in proprijs personis eorum, nec non et heredes eorundem, de predictis possessionibus peterent partem, nec aliquam habere vellent partem de eisdem; et ad hoc se spontanea commiserunt voluntate. Et quia mete ipsarum possessionum et distincciones in nostra noticia non constabant, Magistrum Mathyam Archidyaconum Noui Castri, Comitem Capelle karissime consortis nostre, adiuncto sibi socio Andrea Comite nostro de Sarus, ad reambulandas et statuendas ipsas terras misimus; gui postmodum ad nos redeuntes retulerunt, quod presentibus omnibus commetaneis et vicinis dictas terras reambulassent, et dicto Magistro Georgio statuissent, nullo contradictore existente. Quarum quidem terrarum mete et distincciones, sicut ijdem nobis recitarunt, hoc ordine distinguntur: Prima meta, que separat a terra Kendy, incipit a parte occidentali in capite cuiusdam rywuli, qui vulgariter nuncupatur Kyhuspotok; et inde descendit ad alium rywulum, qui Zenegethewpothok nuncupatur; et per eundem descendit ad fluuium Tharcha; et ibi saliens ipsum fluuium Tharcha contra Berkuslaza, inde descendit per eundem fluuium uersus meridiem, et peruenit ad quendam fluuium Mogoshydpotoka nominatum, qui separat a terra Yzbegh; et inde per eundem űuium per magnum spacium vadit uersus partem orientalem, et peruenit ad unum rywulum qui vocatur Zarospothok; et per ipsum rywulum vadit ad partem septemtrionalem, et cadit in caput cuiusdam fluuij Kewruspothok; et per ipsum fluuium descendendo venit ad locum Kyralzallasa; et ibi cadit in fluuium Delne; et ipsum fluuium Delne transenndo cadit in rywulum Lazpothoka nuncupatum; et per ipsum ascendendo adhuc ad partem orientalem peruenit ad quemdam montem, qui Sumurhege nominatur; et inde descendit ad locum Wethsere nominatum, et ibidem cadit iterum ad fluuium Delne, et per eundem fluuium ascendit ad plagam orientalem, et peruenit ad quemdam fluuium Bystrepothoka vocatum; et inde descendit ad fluuium Thoply; et per eundem fluuium ascendit ad fluuium Rednekteu vocatum; et per eundem venit ad monticulum Mogluk; et inde venit ad unum berch, et ipsum saliendo versus meridiem cadit ad magnam viam; per eandem viam eundo adhuc uersus meridiem cadit in fluuium Sebes, et salit ipsum ad partem meridionalem; et per eandem viam venit ad caput cuiusdam fluuij Medyespothoka, qui separat a terra populorum de Kelemes; et per eundem per magnum spacium descendendo versus occidentem ad finem dicti fluuij vadit ad stagna que dam, que wlgo Kendermochydka nuncupantur; et inde descendit ad fluuium Zwathew, ubi est transitus in eadem aqua; et per eaudem aquam descendit versus meridiem usque ad illum locum, vbi predicta aqua cadit in fluuium Tarcha nominatum contra villam Marcus filij Ech; et per ipsum fluuium Tarcha descendendo in magna quantitate spacij venit iterum ad locum Berkuslaza superius dictum, et ibi terminatur. Et vt nostre donacionis series robur obtineat perpetue firmitatis, nec vllo vnquam tempore valeat retractari, litteras nostras presentes eidem Magistro Georgio super premissa donacione concessimus, dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus venerabilis patris Thome Episcopi Waciensis Aule nostre Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini MşCCş octuagesimo quinto, Regni autem nostri anno quartodecimo, sexto idus Januarij.
(A szepesi káptalannak 1346. »feria tercia proxima post festum Sancti Michaelis Archangeli« kelt átiratából, melyet discretus vir dominus Johannes Rector Ecclesie de Sowar, Capellanus Magistri Ladizlai dicti Sows militis Serenissimi domini nostri Ludouici Dei gracia Regis Hungarie, nomine et vice eiusdem Magistri Ladizlai domini sui« kért, a Soovári Soos család levéltárában; a másolatot vette néhai Kaprinay Károly.)