Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentem litteram inspecturis salutem in omnium saluatore. Quoniam Regum et mundi Principium reuerencie congruit et honori, vt suos subiectos summo opere de bonis efficere studeant meliores, non solum metu penarum, verum, eciam vberrima exortacione premiorum. Proinde ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus peruenire, quod cum Comes Johannes filius Petri de Comitatu Posoniensi gratum nobis semper et vbique et laudabilem impenderit famulatum, se et sua diuersis fortune casibus exponere non formidans, et sudores bellicos pro fidelitate nobis et Corone debita, sustinere non pauescens, pro quibus in conspectu Nostre Maiestatis gratus non immerito haberi debuit et acceptus. Et quamquam ipsius seruicia meritoria propter sui multiplicitatem presentibus inseri nequeant seriatim: quedam tamen recommendacione digniora volumus explicare. Hec scilicet: quod cum Opwr Woyuoda diuersis infidelitatum generibus, immo eciam crimine lese Maiestatis repletus, Regnum nostrum, et specialiter prouinciam Comitatus Posoniensis miserabiliter deuastaret; idem Comes Johannes, collectis viribus consanguineorum et suorum proximorum, suorum contra eundem insurgens leuato, vt premisimus, in orrendam desolacionem Regni nostri procedentem exercitu, victoriam nobilem, licet non modica cede suorum mediante, de eodem reportauit; castrum eciam Posoniense per eundem Opur, auxilio et execrabili consilio filiorum Henrici infidelium Regni nostri specialium, obsidione facta. non modica captum et detentum, idem Comes Johannes non parcendo persone sue suorumque proximorum, nec amissioni possessionum sew rerum, laudabili sagacitate recuperatum personaliter ad nos accedens vostra reddidit potestati. Nec hoc pretermittimus, quod castium ipsum Johannis Comitis sew predium per predictum Opwr et suos complices captum extitit et crematum, quod Turna nominatur, vbi in huius castii combustione et predij deuastacione damnum mille marcarum est perpessus; et quidam Stephanus nomine cognatus eius interemptus, alijs quam pluribus letaliter wlneratis. Aliud eciam tastium suum et predium Nyek vocatum in cinerem deductum extitit, deuastatum et destructum; vbi non sine magna cede suorum damnum eidem mille marcarum est illatum. Nos igitur in recompensacionem fidelitatum et seruiciorum ipsius Comitis Johannis, et ad aliqualem restauracionem sui damni, quoddam predium filiorum Henrici Modur vocatum, situm in Comitatu Posoniensi, cum suis pertinencijs, attinencijs et vtilitatibus vniuersis, propter infidelitates suas manifestas ab ipsis filijs Henrici auferendo, dedimus donauimus et contulimus eidem Comiti Johanni filio Petri, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo possidendum. Cuius quidem predij tursus metarum, prout in litteris Capituli Posoniensis fidelium nostrorum contineri vidimus, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit a villa Turna, et vadit versus aquilonem; deinde commetatur ville Sumberg; deinde per berch vergit ad fontem Borzonch vocatum; et inde venit ad riuulum Lizw; abhinc ad riuulum Pylwa, vbi commetatur villis filiorum Tyburchij; deinde versus orientem transit quendam montem Surno vocatum, cuius pars ville Modur pertinet, alia parte filijs Tyburcij remanente; inde descendit ad villam Dumbo; inde per nemus Zumplo dictum venit ad fluuium Bozonch; inde ad villam Vysta filiorum scilicet Tiburcij supradicti; inde ad villam Chanuk; inde ad stratam puplicam, que ducit versus Tyrnam; inde reuertitur ad primam metam videlicet villam Twrna, ibique terminatur. Vt igitur huius vostra collacionis series robur optineat perpetue firmitatis, nec aliquorum machinacione perturbetur imposterum, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Theodori Prepositi Scebiniensis aule vostra ViceCancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo septimo, octauo kalendas Februarij, indiccione quindecima, Regni autem nostri anno sedecimo.
(Eredetie bőrhártyán a budai kir. kamarai levéltárban.)