Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire; quod Magistro Stephano filio Erney Bani de genere Akus ex una parte, ab altera vero Comite Alberto filio Johannis de Zuha, coram nobis personaliter constitutis; prefatus Magister Stephanus proposuit viuauoce, quod quandam terram suam hereditariam Fulbarcha nominatam in Comitatu de Borsod existentem, sub eisdem certis metis et antiquis, quibus ipse possidebat, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis, ob merita seruiciorum, que ipse Albertus sibi fideliter exhibuit, exponendo se pro ipso omnibus casibus fortune, et letalia wlnera tollerando; et specialiter pro sumpua sexaginta marcarum, quibus dictus Albertus de captiuitate, in qua cum eodem et pro eodem per Magistrum Fyntha de genere Aba detentus extiterat, se redemit, dedisset et contulisset, ipsi Alberto, et per ipsum suis heredibus heredumque suorum successoribus, jure perpetuo et irreuocabiliter pacifice possidendam et habendam. Insuper obligauit se dictus Magister Stephanus et heredes suos, predictum Comitem Albertum et heredes suos ab omnibus racione prefate terre inpetere nitentibus defendere et expedire proprijs laboribus et expensis, et in pacifica possessione ipsius terre indempniter consernare. In cuius rei testimonium ad instanciam ipsius Magistri Stephani presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Presentibus tamen Magistro Saulo Lectore, Myko Custode, Marco Cantore, Martino de Heues, Nicolao de Sumbun, Bernardo de Borsua, Gregorio de Zabolch, Martino de Zemlyn, Petro de Kemey, et alijs multis; anno Domini MşCCş octuagesimo septimo. Regnante Ladizlao Illustri Rege Hungarie; Lodomerio Strigoniensi, Johanne Colocensi Archiepiscopis; et domino nostro venerabili patre Andrea Dei gracia Episcopo Agriensi existentibus.
(I. Lajos király »in Visegrad in festo Beate Lucie Virginis et martis« 1373. kiadott kerestető parancsának folytán az egri káptalannak 1373-ki »feria sexta proxima ante festum Natiuitatis Domini« »Beke filius Demetrij de Zubud pro se et pro Mychaele, Anthonio et Andrea filijs suis, ac nobili domina Lucia vocata filia Alberti de Fulbarch« kérésére kelt átiratából; a budai kir. kamarai levéltárban.)