Omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presencium noticiam inspecturis Conuentus Ecclesie Sancte Crucis de Lelez salutem in Domino sempiternam. Nouerint uniuersi, quod nos receperimus litteras Excellentissimi Principis domini Ladizlai Dei gracia Regis Hungarie, in hunc tenorem:
Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie stb. (következik IV. László királynak határjarási parancsa, mint fentebb 381. sz. a.)
Nos igitur mandatis ipsius domini Regis cupiente satisfacere, sicut tenemur, cum predicto Jacobo de Korchwa homine domini Regis fratrem Agustinum transmisimus ad supradicta facienda. Qui postmodum ad nos reuersi tali modo retulerunt nobis, quod ipsi in festo Undecim Milium Uirginum accessissent ad faciem prescripte possessionis Bezew vocate, et ipsam possessionem omnibus suis uicinis conuocatis et ipsis presentibus nullo contradictore apparente reambulassent; ita quod prima meta incipit in quodam loco, ubi quidam fluuius Chabrad uocatus cadit in fluuium Zechna uocatum, ubi sunt due mete terree; ubi in eodem fluuio Chabrad uadit superius uersus oriantem, et per eundem ad magnum spacium transeundo ueniet ad duos monticulos suppletos, quos pro meta commiserunt iuxta eundem fluuium Chabra; abinde tendit uersus meridiem, per paruum spacium ueniet ad unum fluuium Kyzwechynite uocatum; inde procedit uersus orientem per magnum spacium; exit de ipso fluuio Kyzwathnite in eo loco, ubi fluuius Monerouspatak vocatus exit; postmodum seruat ad meridiem, et peruenit ad aquam Jezenew uocatam, ubi ultra ipsam sunt due mete terree; deinde procedit adhuc ad eandem plagam meridionalem, et pertranseundo quandam siluam peruenit ad campum Nyresmezeu uocatum, ubi in medio ipsius campi sunt due mete terree; et ibi reflectitur uersus occidentem, et transeundo peruenit ad quendam locum Rakathyas uocatum; deinde eundo iungit ryuulum Zachka, ubi iuxta ipsum ryuulum sunt due mete terree; et ibi regreditur in eodem ryuulo uersus meridiem, et pergendo in eodem ipse ryuulus cadit ad fluuium Zenethniche uocatum, ubi sunt due mete terree; et in ipso fluuio Zenethnice ad modicum descendendo exit ad meridionalem partem de eodem, et ibi sunt due mete terree; abhinc super quodam modico ryuulo ad eandem plagam eundo exit de eodem uersus occidentem, et ibi sunt due mete terree; deinde ad eandem plagam transit unum campum, et peruenit ad siluam vnam Kemenyk uocatam, iuxta quam siluam sunt due mete terree; deinde adhuc uersus occidentem iuxta ipsam siluam eundo uenit ad finem cuiusdam campi, ubi sunt due mete terre; pereundo ab ipso loco pertransit quandam siluam paruam, et iungit unum campum paruum, in quo sunt due mete terree; abhinc progrediendo per siluam cadit in unum ryuulum Zachka uocatum, ubi sunt due mete terree; in quo quidem ryuulo descendendo cadit in predictum fluuium Zethna uocatum; et descendendo in eodem fluuio ad partem aquilonalem peruenit ad locum priorem, ubi dictus fluuius Chabrad cadit in Zetlina; et taliter terminantur mete predicte possessionis Bezew, sicut homines prenominati nobis recitarunt. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes litteras nostras priuilegiales concessimus cum pendenti sigillo nostro munimine roboratas. Datum in uigilia festi Beatorum Symonis et Jude Apostolorum anno supradicto.
(Eredetie bőrhártyán; hártyazsinegen függő pecsét alatt; a budai kir. kamarai levéltárban.)