Exellentissimo domino suo Ladizlao Dei gracia Illustri Regi Hungarie Prepositus et Conuentus Monasterij Beate Virginis de Thwroch Ordinis Premonstratensis oraciones in Domino assiduas et deuotas. Litteras Vestre Serenitatis sub nouo sigillo vestro recepimus continentes, vt mitteremus hominem nostrum pro testimonio, coram quo Magister Demetrius Comes de Zolum quandam terram seu villam Neczpal vocatam in Thwroch existentem statueret et assignaret Johanni filio Marchuka, si non fuerit contradictum, contradictoribus autem, si qui fierent, ad vestram presenciam ad terminum competentem euocatis, et post hec seriem tocius facti et cursus metarum Vestre Excellencie rescribere deberemus. Nos igitur Vestre Maiestati obtemperare cupientes, vt tenemur, misimus vnum ex nobis virum idoneum pro testimonio fidedignum, qui demum cum eodem Magistro Demetrio Comite de Zolum homine vestro ad nos reuersus dixit; quod ipse homo vester presente eodem homine nostro comparuisset super faciem prefate possessionis, et eandein presentibus omnibus commetaneis et vicinis per veteres et antiquas metas reambulando statuisset et assignasset predicto Johanni nullo contradictore existente. Mete autem ipsius terre, prout idem homo vester et noster retulerunt, hoc ordine distinguntur Prima meta incipit a parte orientali circa vnum lapidem Wrathnycha vocatum; inde currit tendendo versus occidentem ad apicem vnius montis wlgariter orom vocatum, et ibi venit ad vnum lapidem Kozol dictum; inde super eundein apicem montis uersus eandem plagam tendendo transcurrit veniendo ad vnam communem et publicam viam, penes quam est vna terrea meta; inde tunc vlterius per eandem plagam versus videlicet occidentem venit ad vnum parunm nemorosum montem wlgo Kysberche; et ibi super eodem transit per vnam viam graminosam seu non multum deambulatam per totum, et per eandem plagam occidentis tendentem; adhuc iungit sibi aliud kysberclie Nakol dictum, de quo vadit ad tres metas terreas, que separant a passessione Prybolch vocata; et ad vltimum decessit ad vnam metam terream arborem pomi (?) thwlffa in se continentem, obi cadit in quemdam pothok Kulnyk dictum; et per ipsum pothok currit inferius ad vnam metam arborem pomi in se continentem iuxta ipsum pothok, de quo adhuc in eodem pothok tendendo inferius exit de ipso pothok, et reflectit se ad septemtrionem ad vnam metam terream, de qua vadit ad queydam berch, in cuius vertice est vna meta arborem nyrffa in se continentem; et iterum reflectit se parumper ad orientem ad vnam metam terream, de qua postmodum tendit de ipso berch similiter ad septemtrionem in bykor, quem bykor transit ad pratum, et ascendit ad quasdam salices, sub quibus mete continentur; de quibis currit superius ad berch, directe transit et tendit de eodem ad quemdam gymulchen alias nahloh vocatum: de quo vadit ad arborem piri, et deinceps currit inferius, et cadit in quemdam fluuium Bela vocatum, quod pertransit ad salicem, sub qua est meta, de qua curri et vadit ad quemdam pothok, per quem postmodum reflectit se iterum ad orientem, et iuxta ipsum est posita vna meta, que separat a possessione Sabocrek, per quam ascendi et iunjit Swthathmelnycha; et iterum per ipsum Chmeluycha vadit superius in finuium Chmeinycha dictum, et per ipsum Chmelnycha; deinde vadit ad quosdam lapides eghettkew vocatos; inde ascendit ad fontem vnum ex quo emanat fluuius vnus Lubochna dictus: deinde vadit vlterius ad alpes ad vnum lapidem dictum fekethekew; deinde consequenter reflectitur ad meridiem per vnum orom wlgariter brdo; et deinde persaltat per pothok Rewwche dictum; et e conuerso transit per vnum orom ad vnum lapidem Werthekew dictum; inde consequenter reflectitur ad occidentem ad Kereztheshawas vocatum; et inde reflectitur per semitam, per quam itur ad Bistriciam Zoliensem; et tendit vltimo ad preseriptum lapidem Wrathnycha nominatum, et ibi terminatur.
(Révay Ferencz nádorhelyettesnek 1549. »Posonij feria tercia proxima post festum Beati Andreae Apostoli«, és Oláh Miklós esztergami érsek és kir. helytartónak 1565. »Posonij feria quinta prozima post festum Omnium Sanctorum« kiadott itéletleveleiből. Az adománylevelet lásd Fejérnél Cod. Dipl. V. köt. 3. r. 348. l.)