(Petrus Dei) gracia Episcopus Vesprimiensis memorie commendantes significamus vniuersis quibus expedit (per presentes), quod Oguz Comite Symigiensi ab una parte, et Buzad filio Chak ex altera coram nobis personaliter constitutis; idem Buzad asseruit uiua voce, quod terram Oltrach vocatam, quam ipse et frater suus Nicolaus bone memorie a Myka filio Martini pro quinquaginta marcis pro pignore receperant; pro eisdem quinquaginta marcis dicto Comiti Oguz plene ab eodem acceptis (dederint perpetuo) possidendam. Hac condicione interposita, quod si processu temporis dictus Comes Oguz ipsam terram Oltrach non posset possidere vf empticiam; extunc predictus Buzad de proprijs et hereditarijs possessionibus suis possessionem valentem quinquaginta marcas dare et assignare teneretur pro ipsa terra Oltarch uocata similiter perpetuo possidendam; sicut ad id se dictus Buzad spontanea obligauit uoluntate. Datum in Gyoslapa in festo Sancti Regis Stephani anno Domini MşCCşLXXXş octauo.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett; a. budai királyi kamarai levéltárban.)