Elizabeth Dei gracia maior Regina Hungarie omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis salutem in salutis largitore. Reginalis Pietatis circumspeccio et benignitas circumspecta nos ammonet et inducit, vt quorumlibet fidelitatibus et seruicijs commode nobis impensis, gratanti animo occurramus condigna retribucione meritis eorundem fauorabiliter respondentes. Quia dum eorum laboribus et honestis seruicijs fauorem prebemus et assensum; dum concedimus quod merentur; ceteros ad ampliora fidelitatis opera arduencius inuitamus, et de promptis reddimus prompciores. Ad vniuersorum igitur noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod cum Magister Laurencius filius Comitis Laurencij de genere Aba, cognatus noster karissimus, a primeuis sue puericie temporibus gratos nobis et fideles impenderit famulatus, se et sua pro honore Regie Corone varijs periculorum generibus et multis fortuitis casibus exponere non verendo; cuius quidem Magistri Laurencij Dux Austrie, quia eius consorcio noluit adherere propter impendendam fidelitatem Corone Regali, tria castra occupauit, et innumerabilia bona abstulit, que nullus hominum iusto modo posset computare; et quia eciam, cum in nostris legacionibus iuerat, in electis equis dampnum circa valorem ducentarum marcarum est perpessus; et quem ad nos mediante fide nostre duxeramus: tum racione proximitatis, tum in recompensacionem seruiciorem, tum eciam in aliquam satisfaccionem dampnorum eius in rebus illatorum, licet eidem minimum quid respectu dampnorum suorum videatur, Vyznicatum Sancti Martini in Comitatu de Wereuche existentem, ex certa sciencia et voluntate domini Ladizlai Regis filij nostri karissimi, et consensu Buronum suorum ac nostrorum cum omnibus vtilitatibus suis, vineis scilicet, siluis, pratis, circumstancijs et pertinencijs vniuersis, a tempore domine M. Regine matris nostre predilecte felicis recordacionis per diuersos dominos habitum et possessum, et ab eis culpis suis amissum, et ad nostras manus sepius deuolutum, ipsi Magistro Laurencio, et per eum suis heredibus heredumqne suorum successoribus, sub eisdem metis et terminis, quibus antea extitit limitatus et possessus, dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo pacifice et irreuocabiliter possidendum. Cassantes, irritantes, retractantes, et irrita pronunciantes instrumenta seu priuilegia, que per nos, uel per quempiam, super facto ipsius Vyznicatus cuiquam essent emauata. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes Magistro Laurencio concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti uiri Magistri Laurencij Prepositi de Posoga, Aule nostre Cancellarij, fidelis nostri, anno Domini MşCCş nonagesimo.
(Robert Károly királynak 1324. III. idus Maij »Johannes filius Magistri Laurencij dicti de Suprunio, pro se et pro Jacobo et Petro fratribus suis vterinis, item pro Petro filio Nicolai fratris ipsorum« kérésére kiadott megerősítő privilegiumából, mely ugyanazon királynak 1318. IV. kalendas Apyilis »Nicolaus, Jacobus, Joliannes et Petrus filij Magistri Laurencij dicti de Suprunio de genere Aba« számára kiadott megerősítő privilegiumát is foglalja magában; a budai kir. kamarai levéltárnak Zágrábban lévő részében.)