Fenenna Dei gracia Regina Hungarie omnibus Christ fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Decet Excellenciam Reginalem bone rei dare consultum, et eternorum intuitu munificencie sue dextera cultum extollere Diuinorum, ut in dandis muneribus suum commendet actorem, qui tanto maiora tribuit, quanto per eum dignitatis sue gloriam viderit augmentari. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod nos ad deuocionem et amorem Diuini Nominis, et Virginis Gloriose Beate Marie Genitricis Dei, nobilibus sev religiosis dominabus sororibus sanctimonialibus de Insula Beate Virginis Deo iugiter famulantibus, quandam terram nostram Reginalem Gumchud uocatam in Comitatu Albensi existentem, cum omnibus utilitatibus suis et attinencijs vniuersis, pratis uidelicet, piscinis, et tribus insulis, Fuen nidelicet, Dyenus, Sumloy vocatis, dedimus, donauimus et contulimus dictis sororibus, et per eas Ecclesie Beate Virginis de Insula iure perpetuo pacifice possidendam et habendam. Mete autem, sicut in litteris Capituli Budensis domino nostro karissimo Andree Dei gracia illnstri Regi Hungarie directis vidimus contineri, hoc ordine distinguntur: Prima siquidem meta incipit a parte orientali iuxta Danubium, et sunt ibi due meta ueteres angulares, quarum una distingit terram Ecclesie Capituli Budensis Saap uocatam, alia terram Gumchud; deinde uadit ad partem orienta1em ad duas metas, quarum una distingit et separat terram Opoy; deinde tendit uersus meridiem ad magnam uiam, qua itur ad villam Okozthov ad duas metas; abhinc pergit ad partem meridionalem ad duas metas, quarum una separat terram Achad; dehinc procedit ad duas metas, quarum una distingit Tetetken; deinde uersus septemtrionem ad duas metas, quarum una separat terram Halasci; hinc procedit uersus plagam septemtrionalem ad dnas metas, que sunt erecte iuxta pinachium ecclesie Sancti Marcy, quarum una separat terram Dob; abhinc redit ad portum Danubij, et ibi sunt due mete angulares, et sic terminatur. In cuius rei testimonium, et ut hec presens donacio nostra robur obtineat perpetue firmitatis, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris domini Andree Dei gracia Episcopi Agriensis fidelis Cancellarij nostri, anno Domini MşCCş nonagesimo primo, septimo kalendas Augusti.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsétnek töredéke vörös-sárga selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltárban. - Sok hibával kiadva. Fejérnél Cod. Dipl. VI. köt. i. r. 142. lap.)