426. A háy-i káptalannak bizonyságlevele, hogy Kun István comes Budholma helységet növése Margitnak, és sógora Garai Péternek átengedte. 1291.

A B C D

Nos Magister Symon Prepositus et Capitulum Ecclesie Beati Laureucij de Hoy memorie commendantes significamus vniuersis quibus presentes hostenduntur, salutem in Domino sempiternam. Ne effrenata cupiditas sui prodiga mater litium materia iurgiorum noua cottidia litigia seu discordiam generet, et ne concordia extra mundi terminos exilium paciatur: ideo digne prodit, ut ea que in tempore geruntur, ne simul cum dilabenti tempore dilabantur, ad maiorem cautelam litterarum patrocinio consueuerunt premuniri. Proinde ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod accedentes ad nostram presenciam personaliter Stepha nus Comes Kuun dictus de Murgo de Comitatu de Budrug ab una parte; Petrus filius Keme de Gara de eodem Comitatu ab altera. Qui ydem Stephanus Comes Kuun dictus antedictus dixit per hunc modum: quod cum ydem Petrus filius Keme de Gara predictus seruiuisset erga eum fideliter a puericia, respectu honore nobilitatis sue, sororem suam dominam Margaretam eidem in matrimonium tradidisset; igitur terram suam Budholma uocatam, sitam in Comitatu de Budrug videlicet et empticiam, iacentem inter Murgo et Acha, propter merita Petri generi sui filij Keme antedicti, domine Margarete sorori sue videlicet et consorti eiusdem Petri pretacti, ac suis heredibus heredumque successoribus dedit et contulit cum omnibus hutilitatibus suis et pertinencijs inreuocabiliter perpetuo possidendam. Dixit eciam idem Stephanus Kuun dictus prefatus coram nobis viua uoce et protestatus est tali forma: quod predictam terram omissis (igy) suis proprijs rebus, ut nec Nicolaus frater eiusdem, nec aliquis cognatorum eiusdem iuuamen impendidisset in rebus suis eidem, in emendo - - - - et nullus ibidem extitit contradictor coram nobis in hac parte. Presentibus uiris probis et nobilibus, videlicet Johanne filio Mos de Mislie, Sandro et Mykaele de Kayand, Kelemen et Kelemenes de Acha, Petro et Paulo filijs Miko de eadem. In cuius rei memoriam presentes concessimus sigilli nostri autentici munimine roboratas, anno Domini MşCCş nonagesimo primo. Dyonisio Custode, Johanne Decano, Magistro Jacinto Pinkusd Vicearchidiacono, Job et Blasio sacerdotibus, et ceteris in Ecclesia Dei fideliter famulantibus.

(Eredetie bőrhártyán, sárga-kék selyemzsinóron függő pecsét alatt; a főmélt. herczeg Eszterházy család levéltárában.)