Nos Capitulum Quinqueecclesiensis Ecclesie memorie commendamus, quod cum super facto terre Bika in Comitatu Tolnensi existentis inter Comitem Ladizlaum filium Abraham et Nicolaum filium Iuan patrueles de Zakadath Nobiles de eodem Comitatu ab una parte; et inter Kilianum et Jacobum filios Kiliani, Petrum, Sur et Andream filios Jacobi patrueles de Myder, item Demetrium et Stephanum filios Mathei de genere Bente Mayneth cognatos eorundem de Chely ex altera, ordine judiciario uerteretur materia questionis; sicut hoc utraque pars nostram in presenciam comparendo nobis referens, se sub pena quinquaginta marcarum compromisissent in arbitros, quorum nomina hec sunt, scilicet Comes Michael filius Alberti de genere Bente Maynet, item Philippus de Joky, item Lucas filius Luce de Birolth, Simeon filius Nicolai Kudmy, per partes in litteris nostris nominati; item Nicolaus filius Farkas de genere Sajkas, et Comes Balog Castellanus Quinqueecclesiensis per partes adiuncti easdem. Quibus quidem arbitratoribus in octauis Sancti Martini inter nos considentibus, et vtrisque partibus ibidem presentibus, prenomi nati Comes Ladizlaus et Nicolaus exhibuerunt priuilegium Capituli Albensis antiquum, in quo fuit liquido repertum, quod Johannes et Ladizlaus filij Abraham quandam terram suam nomine Bika cum ecclesia Santi Michaelis constructa in eadem statuissent Sur Comiti in perpetuum possidendam; e contra idem Comes Sur terram suam nomine Zakadath cum ecclesia Sancti Nicolai mutua vice statuisset eisdem Iuan et Ladizlao similiter in perpetuum possidendam. Tali tenore obligati interposito, quod si tractu temporis Comes Sur predictus vel eius heredem predictam terram Bika vendicioni vellet exponere, non posset alijs, nisi Johanni et Ladizlao supradictis vel heredibus eorundem; similiter prenominati Johannes et Ladizlaus vel heredes eorum predictam terram eorum Zakadath, si vendicione voluerint exponere, non alijs nisi predicto Comiti Sur et eius heredibus vendere tenerentur. Hoc tali tenore verborum in eodem priuilegio contento per nos perlecto et relecto, utrisque partibus exposito diligenter, nihil aduersitatis vel contrarietatis per utrasque partes dictum fuit priuilegio antedicto. Itaque Comes Ladizlaus et Nicolaus dixerunt, quod Kilianus et Jacobus filij Sur medietatem huius terre Bika ipsis ignorantibus in eorum preiudicium vendicioni exposuissent iam dudum; item Petrus filius Jacobi filij Sur et fratres eorundem predictis filijs Mathei tacentibus dixerunt, quod ipsi ignorarent hanc vendicionem fore factam. Igitur Comes Ladizlaus et Nicolaus exhibuerunt tenorem priuilegij nostri recognosci, recepti ad mandatum domini Regis in Camera ecclesie nostre, in quo fuit repertum, quod Kilianus et Jacobus filij Comitis Sur medietatem porcionis, quam in terra Bika nomine ab Iuan et Ladizlao filijs Abraham in concambium habuerunt, a parte orientali ultra aquam Saar existentem, cum medietate aque Saar et alijs vtilitatibus seu pertinencijs suis Matheo filio Sauli de genere Bente Maynet pro decem marcis vendidissent, et precium totaliter recepissent. Hoc tali tenore perlecto et relecto, et partibus dato intellegi diligenter, ad hec prenotati Kilianus et Petrus, fratresque ipsorum responderunt hoc idem, quod Petrus; dicendo hanc vendicionem se nescire; predictis filijs Mathei filij Sauli similiter retinentibus sicut sui. Siquidem ad iustam peticionem utriusque partis et prenominatorum arbitrorum predictum priuilegium nostrum in camera Ecclesie nostre ad uberiorem testimonij cautelam fecimus requiri, et inuentum partibus utrisque et arbitratoribus publice presentari et perlegi distincte et aperte. In quo quidem priuilegio liquido est repertum, quod Kilianus et Jacobus filij Comitis Sur medietatem porcionis in terra Bika, quam a filijs Abraham habuerant in concambium, a parte orientali ultra aquam Saar existentem, cum medietate aque Saar, et alijs vtilitatibus et periinen ijs, Matheo filio Sauli pro decem marcis vendidissent, et precium totaliter recepissent. Supradicti vero Kilianus et frater suus, item Petrus et fratres sui filij Jacobi interrogati per arbitros supradictos, si quid vellent vel haberent dicere aduersus hoc priuilegium super vendicione medietatis terre Bika confectum; habita deliberacione, hoc priuilegium manibus tenentes contractum voce concordi reddiderunt: quod nihil vellent, nihil haberent ditere aduersus hoc priuilegium, imo crederent indubitanter, quod est verum, atque rite et legitime sit confectum; adiiciendo ipsi, ipsorum arbitrorum arbitrio, quidquid arbitrarentur, consentirent, tollerando eorundem arbitrium liberaliter et libenter. Itaque arbitratores supranominati tenorem vel tenores, continenciamue tam efficacem priuilegiorum predictorum considerando et perspicacius attendendo, utriusque partis causam equa posuerunt in lance, manu justicie ponderando visum est eisdem, interueniente eciam consensu parcium vtrarumque: vt cum homine nostro super faciem predicte terre Bika vocabulo accederent in persona, ad distinguendum uel diuidendum ipsam terram inter partes. Cum quibus hominem nostrum Stephanum Canonicum Ecclesie Sancti Johannis Baptiste de Quinqueecclesijs transmisimus ad exequendum premissa coram ipso; ipsique arbitratores cum homine nostro et eum partibus utrisque ad nos redeuntes nobis retulerunt viua voce, quod ipsi presente homine nostro predicto et utrisque partibas ibidem presentibus accesserunt super faciem terre Bika predicte, ipsamque terram Bika, sicut adiacet ultra fluuium Saar a parte orientali, cum suis omnibus vtilitatibus et pertinencijs in duas partes seu in duas porciones equales diuidendo cum funiculo mensurantes, metis terrarum interpositis et signorum; medietas terre Bika ultra aquam Saar orientem versus cum medietate fluuij Saar, et ecclesia Sancti Michaelis, et eum ceteris vtilitatibus suis et circumstancijs vniuersis, distincta, sicut premittitur, per metas cessit et remansit Comiti Ladizlao et Nicolao supradictis in perpetuum possidenda; quam quidem terre medietatem Bika Kilianus et Jacobns filij Comitis Sur ab olim vendicioui exposuerant Matheo filio Sauli de genere Bente Mayneth pro decem marcis secundum formam priuilegij nostri supradicti; e contra altera medietas terre Bika citra aquam Saar adiacens, similiter cum medietate aque Saar, et cum ceteris suis utilitatibus et pertinencijs omnibus, distiucta, ut predictum est, per metas ad partem occidentalem, quia hanc medietatem adhuc non exposuerant vendicioni, cessit et remansit Kiliano et Jacobo filijs Kiliani; Petro, Sur et Andree filijs Jacobi patruelibus in perpetuum pacifice possidenda. Hoc tamen expresso, quod ab omuibus impetitoribus, quacunque parcium impetente, super facto terre Bika utraque pars se inuicem communiter, videlicet communi cum labore et expensis tenetur expedire, defender e et tueri semper et ubique, sicut ad hoc partes se obligarunt spontanea voluntate. Hoc non pretermisso, quod supradictas decem marcas prenominati Comites Ladizlaus et Nicolaus debent reddere et refundere predictis Demetrio et Stephano filijs Mathei in vigesimo secundo die Epiphaniarum Domini coram nobis in condigna estimacione partim, et partim in denarijs banalibus, sex pensas pro marca computando; ad quarum quidem sex pensarum numerum fiet estimacio supradicta. Dicimus, quod partes sub eadem pena quinquaginta marcarum tolerant et tolerabunt hoc arbitrium in toto vel in parte, sicut superius declaratur, et eciam in memorialibus nostris litter as prioribus continetur; nihilominus utrisque partibus, a modo simul vel per se ad nos redeuntibus littera cum presenti, dabimus priuilegium nostrum secundum tenorem presencium litterarum. Sepedicti autem filij Mathei huic totali arbitrio in nullo penitus contradicentes per omnia et singula tum consensum beneuolum adhibuerunt approbantes. Datum in festo Beate Virginis Catherine anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo primo.
(A pécsi káptalannak 1293-ki átiratából, mint alább 444. sz. a.)