Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Licet Regia pietas manum munificam debeat porrigere vniuersis; illos tamen, quorum experta probitas laudata est in prosperis et aduersis, principaliori debet prosequi munere et fauore; vt alij eorum exem plis inuitati ad fidelitatis opera facilius accendantur. Ad vniuersorum igitur noticiam harum serie volumus peruenire quod nobis Regnum Hungarie primo et principaliter adeuntibus Comes Ogyoz filius Buzad nostro se iungens lateri multa fidelitatis opera exhibuit indefesse. Demum annuente gracia saluatoris nobis Regni gubernacula adeptis, et regio diademate decoratis, cum nos exercitum contra filios Herrici Bani mouissemus, idem Comes Ogyoz sue fidelitatis experienciam manifestans, dampna non modica in amissione castri sui et destruccione possessionum suarum, que ad valorem mille marcarum ascendebant, est perpessus, et multi de suis seruientibus per eosdem filios Herrici Bani fuissent vlnerati. Preterea cum Magister Johannes filius Herrici Bani rupto pacis federe inter nos et ipsum ordinato, nostre Excellencie personam ausu temerario impendiuisset, idem Comes Ogyoz, ut nos possimus de eiusdem Magistri Johannis impedimento liberari, vnicum filium suum eidem tradidit in obsidem et concessit. Consideratis itaque huiusmodi fidelitatibus et seruicijs eiusdem Comitis Ogyoz cum summa fidelitate nobis exhibitis, licet maioribus dignus haberetur, respectu seruiciorum suorum premissorum quasdam villas seu predia Reginalia in Comitatu de Wereuche existencia, Luchyna et Wribouch vocata, cum suis vtilitatibus et pertinencijs vniuersis, prout ad Reginalem pertinebat (így) Maiestatem, ab eodem Comitatu excepta penitus et exempta, eidem Comiti Ogyoz, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidenda et habenda. Vt igitur huius nostre donacionis seu collacionis series salua et inconcussa permaneat, nec processu temporum per quempiam in irritum possit uel valeat retractari, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Theodori Prepositi Albensis, aule nostre ViceCancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo secundo, sexto kalendas Decembris, Regni autem nostri anno tercio.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét töredéke vörös selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltárban.)