Nos Nicolaus de Gara Regni Hungarie Palatinus et Judex Comanorum memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, quod in Congregacione nostra Generali Vniuersitati Nobilium Aba Wyuariensis et de Sarus Comitatuum feria secunda proxima ante festum Beatorum Symonis et Jude Apostolorum prope Ciuitatem Cassa celebrata Michael dictus Bor de Halmay de medio aliorum exurgendo proposuit eo medo, quod dicta possessio Halmay ipsum concerneret, in cuius territorio Stephanus et Valatinus filij Petri filij Valentini filij Bodyzlo de Bolchard quandam terre particulam detinentes vterentur; cum tamen ipsa terre particula sibi competere deberet, quam rehabere vellet ab eisdem jure admittente. Quo audito idem Stephanus pro se personaliter, et pro ipso Valentino cum procuratorijs litteris nostris exurgendo respondit ex aduerso; quod bene uerum foret, vt ipsi quandam partem prescripte possessionis Halmay, medietatem scilicet porcionis condam Laurencij filij Beylud conseruantes vterentur; et super hoc litteras haberent efficaces. Vbi ipse Stephanus quasdam litteras Capituli Ecclesie Agriensis priuilegiales alphabeto intercisas anno Domini Mş ducentesimo nonagesimo secundo exortas nobis presentauit declarantes; quod Ladizlao filio Jacobi filij Both de Halmay, et Laurencio filio Beylud de eadem ex vna parte, ab altera vero Valentino filio Bodyzlo de eadem Halmay consanguineo eorundem coram ipso Capitulo constitutis, per prefatos Ladizlaum et Laurencium propositum extitisset: quod medietatem porcionis ipsius Laurencij, quam idem habuisset in dicta terra Halmay prope fluuium Harnad in Comitatu Noui Castri existenti, ob veram dileccionem consanguineitatis, et nomine generacionis, sub condicione litteris in eisdem declarata dedissent et contulissent Valentino supradicto et eiusdem heredibus jure perpetuo pacifice possidendam et habendam stb. Pro eo pretitulatam medietatem prescripte porcionis annotati Laurencij filij Beylud in prefata Halmay adiacentem eisdem in causam attractis eo juris titulo, quo eis ex preexhibiti priuilegij fulcimento dinoscitur pertinere, adiudicantes relinquimus et committimus sibi eorumque quibuslibet posteris in sempiternum tenere et habere auctoritate nostra Judiciaria mediante saluo iure alieno stb. Datum vigesimo octauo die Congregacionis nostre predicte in loco memorato anno Domini Mş quadringentesimo sexto.
(Eredetie bőrhártyán, a nádornak kék-zöld selyemzsinóron függő pecsétje alatt; a budai kir. kamarai levéltárban.)