Conuentus Cruciferorum Domus Hospitalis de Jerusalem de Alba omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in salutis largitore. Quum tempora et eorum facta labuntur cum eisdem, nec ea memoria hominum ualet retinere: dignum est, ut ea que aguntur litterarum testimonio comprobentur. Proinde ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam uolumus peruenire, quod cum Martinus filius Poka nobilis de Chunkud in lecto egritudinis positus esset, diem ultimum properare considerans; suum hominem ad nos transmisit, petens et rogans nos instantissime, ut nostrum hominem ad ipsum transmitteremus, coram quo suum conderet testamentum. Nos enim dignis et iustis peticionibus eiusdem inclinati, unum ex nobis uirum ydoneum et fidelem duximus transmittendum, qui post hec ad nos cum Leustachio et Petro filijs Stephani nobilibus de predicta villa Chunkud rediens dixit, quod Martinus filius Poka, cum in extremis laboraret, adhuc tamen bene compos fuit mentis, coram ipso tale condidisset testamentum: Quod quia ipse heredum solacio careret, nec preter Leustachium et Petrum prenotatos adeo proximum haberet, qui nec curam sue anime, nec filiarum suarum ac uxoris gereret aut gerere debecet; omnes possessiones suas tam in terris quam uineis et fenetis in Chunkud existentes dedit, contulit et legauit Leustachio et Petro prenotatis per petuo possidendas, preter quintam seu porcionem in predictis possessionibus domine uxori sue collatam et legatam, ipsa domina acceptante; quam quidem quintam partem ijdem Leustachius et Petrus, si redimere uoluerint et ualuerint, ipsa lomina maritante uel ab eis se retrahente, quinque marcis rediment ab eadem; predictas eciam quatuor filias suas ac uxorem commisit Leustachio et Petro de fructibus et utilitatibus possessionum nutriendas. Item Patronatum Ecclesie Beati Georgij martiris de Chunkud eisdem Leustachio et Petro duxit conferendum. Preterea uniuersorum noticie uolumus fieri manifestum, quod Leustachius et Petrus filij Stephani prenotati exhibuerunt nobis litteras nostras memoriales, in quibus uidimus contiueri, quod Poka nobilis de Chuukud ad quartam partem sororem suam, uidelicet uxorem Stephani contingentem, de possessionibus suis hereditarijs, ne post mortem ipsius inter filium suum nomine Martinum, ac Stephanum et filios eiusdem discessio oriretur, quendam fundum curie super decem iugeribus adiacentem, super Lukutfev existentem, ex parte meridionali terris Stephani filij Petri uicinantem, item ex parte occidentali terris Ecclesie Beati Ladizlai, ex parte autem aquilonis terris Stephani filij Petri prenotati. Item octo iugera terrarum arabilium sub Naragh ex parte meridionali terris Stephani item ex parte occidentali puplice strate, ab aquilone autem terris Stephani filij Petri uicinancia; item quandam siluam Pungrach uocatam cum seruo similiter Pungrach uocato uicinam et conterminalem silue Naragh uocate, ex parte occidentali terris Philippi, item ab aqnilone terris et siluis Stephani filij Petri supradicti, ab oriente uinee Magistri Poka et uineis Stephani filij Petri sepedicti, dedit, contulit eidem Stephano iuxta continenciam litterarum nostrarum anno Domini MşCCşLXş confectarum perpetuo possidenda. Item uidimus in predietis litteris nostris memorialibus contineri, quod quia tempore irrupcionis Tartarorum Poka per pressuram ualide famis in magne inopie et miserie articulum deuenerat, Stephanus suprascriptus eiusdem inopie succurrere uolens, sumptum decem marcarum fecit et expendit pro eodem; vnde cum sumpmam pecunie prescripte Poka prenominatus de rebus mobilibus et immobilibus reddere nequiuisset, nec suam animam pro premissis dampnari uoluisset: de suis possessionibus ad recompensacionem sue solucionem (igy) pecunie prenotate quandam siluam quindecim iugeribus terre adiacentem, et conterminalem ab aquilone terris populorum Ecclesie Wesprimiensis, item a parte occidentali strate magne, que uadit ad monasterium Beati Ladizlai, item a meridionali parte siluis Ecclesie Albensis, item a parte orientali siluis Adriani filij Nicolai, quas via cauernea separat, que horh nominatur; item quaudant siluam ab occidente uicinam silue Pophyvan uocate, a parte uero meridionali siluis Petri filij Nicolai, item ab oriente Okulfenevhath, item ab aquilone strate puplice; item sex iugera terrarum ab occidente uicinancia terris et uineis Stephani sepedicti, item a parte meridionali et orientali terris Archiepiscopi Strigoniensis, ab aquilone Naraph; item fenetum duobus falcatoribus sufficiens, et uiciuans feneto St(ephani) filij Petri; item tria iugera terrarum ab aquilone uineis Stephani filij Petri sepedieti uicinancia, dedit et assignauit Stephano sepedicto perpetuo possidenda. Vt igitur series huius testamenti seu ordinacionis et collacionis stabilis et firma permaneat, nec per quempiam possit reuocari; ad peticioncm utriusque partis, ac uisis continencijs nostrarum litterarum memorialium, concessimus nostras priuilegiales litteras sigilli nostri munimirie roboratas. Datum anno Domini MşCCş nonagesimo secundo, IIII. kalendas Octobris. Fratre Michaele Priore, Custodeque eiusdem loci existente.
(Eredetíe bőrhártyán, vörös-zöld selyemzsinóron függő pecsét alatt; a főméltóságú herczeg Batthyáni család levéltárában.)