Nicolaus Prepositus et Capitulum Quinqueecclesiensis Ecclesie omnibus presens scriptum cernentibus salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam volumus peruenire, quod quedam mulier nomine Katha fila Gerardi Latini fisici de villa Gueresth, vna cum Petro filio Barlabe, et Iuan filio Rechel nobilibus de Gueresth cognatis suis personaliter in nostri presencia constituta, quandam terram suam seu totam porcionem terre sue in Gueresth in ambitu vno sitam ad fluuium Hodus uno fine, altero vero fine ad partem orientalem adiacentem; quam quidem porcionem terre auia sua Ech uocata sibi prius et ab olim in dotem suam deuolutam habendo, postmodum filia eiusdem Encheberch vocata, mater ipsius Katha, donec vineretli (igy), pacifice possederunt, quibus decedentibus et eadem mulier Katha usque adhuc in pace detinuit et possedit cum omnibas utilitatibus suis et pertinencijs quibuslibet ac circumstancijs vniuersis, confessa est viua uoce, se dedisse et tradidisse filie sue Zepte vocate, et marito eiusdem genero suo Nicolao filio Nicolai de Oluph sibi et eorum heredibus, heredumque suorum suceessoribus irretractabiliter et irreuocabiliter jure perpetuo possidendam, tenendam pariter et habendam; prenominatis autem Petro filio Barlabe et Iuan filio Retel huiusmodi donacioni consensum prebentibus beneuolum. In cuius rei memoriam presentes litteras nostro sigillo concessimus roboratas. Actum anno Domini millesimo CCş nonagesimo tercio, mense Octobri. Stephano Cantore, Dionisio Custode, Nicolao Decano, ceterisque quam pluribus ibidem existentibus. Datum per manus Magistri Stephani Lectoris Quinqueecclesiensis.
(Eredetie bőrhártyán, a vörös selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a mélt, báró Révay család levéltárában.)