Datur pro memoria, quod Magister Coraldus de Ouar de omnibus et uniuersis judicijs, in quibus contra venerabilem patrem dominum Episcopum Quinqueecclesiensem et Comitem Balugh affinem suum, et Ders fratrem Ders, Petrum fratrem Salomonis, Michaelem et alios socios et cognatos ipsorum, jobagiones Castri Syrmiensis de Gormoch, usque ad datam presencium iuxta formam litterarum iudicialium quorumlibet judicum et nostrorum remanserat, nobis tanquam judici et parti eius aduersis satisfecit ad plenum persoluendo, exceptis quatuor marcis, quas in quindenis Sancti Michaelis archangeli eidem domino Episcopo et Comiti Balugh iuxta formam aliarum litterarum nostrarum soluere debet coram nobis. Vnde eidem Magistro Corraldo cum omnibus premissis iudicijs, in quibus usque ad presens remanserat, tam in nostro quam ipsarum aduersarum parcium porcionibus, exceptis quatuor marcis, reddimus per omnia expeditum. Datum Bude septimo die festiuit(atis) Natiuitatis Uirginis Gloriose anno Domini MşCCş nonagesimo tercio.
Kívűl: Pro Magistro Corraldo contra Ders, dominum Episcopum Quinqueecclesiensem, Comitem Balugh et alios super expedicione judiciorum.
(Eredetie bőrhártyán, a zárpecsét elveszett; a mélt. báró Révay család levéltárában.)