Nos Capitulum Quinqueecclesiensis Ecclesie memorie commendamus, quod Mykud Banus filius Mykud, nobilis de Partibus Ultrasiluanis de genere Kukenes personaliter in nostri presencia constitutus de terra possessionis sue Nogfolu vocate in Comitatu de Borona situate et existentis, quandam particuIam terre campestris, ab alijs terris suis per terminos suos, signa ac per metas seiunctam et separatam, sicut inferius exprimetur, contiguam et immediate vicinam, conterminalemue terris et possessionibus Magistri Jula et fratris sui Petri, filiorum Comitis Nycolai, impignorauit eisdem Magistro Jula et Petro cognatis suis pro quinquaginta marcis prius numeratis, et receptis ab eisdem coram nobis. Distincciones autem specificacionesve terminorum uel signorum, cursusque metarum, hanc porcionem terre impignorate, ut est dictum, ab alijs terris ipsius Mykud Bani separancium, tales sunt: Incipiendo scilicet de tribus metis terreis angularibus, quarum vna separat Magistro Jula et fratri suo, secunda filijs Petri Bani, tercia Mykud Bano predicto, in quarum uidelicet trium metarum una est arbor piri magna, tendit ad partem orientalem ad unam metam terream; deinde proceditur ad duas metas terreas angulares, vbi diuertit ad partem meridionalem, et cadit in quandam magnam uiam, per quam eundo uenitur ad aliam magnam uiam, per quam de Nogfolu itur in uillam Suklous; quam quidem uiam directe saliendo uenitur ad quoddam potok, uidelicet locum aquosum, viminosum et arundinosum uel iuncosum, et per hunc locum potok dictum in spacio longitudinis vnius iugeris eundo peruenis ad pontem Budahida dictum, cuius tamen pontis iam dudum destructi nunc restant, sicut apparet, trabes siue pedes, in quibus erat positus pons predictus; deinde declinat ad partem meridionalem per meatum aquarum non semper fluencium uel existencium ibidem, sed ex inundacione fontis Topolcha vocati recipit in se aquas, venitur ad quendam puteum non semper aquosum; ab inde per hunc eundem meatum aque uadis ad quandam magnam uiam, per quam de Nogfolu itur in uillam Hegyhazas Harazthy dictam, in qua siquidem magna via uadis in magno spacio ad duas metas terreas angulares ex utraque parte huius vie uicinanter erectas prope uel eciam iuxta siluam uel angulum silue Comitis Boryn et fratrum suorum, nobilium de Horozthy, uersus meridiem eleuatas; ab hinc iuxta eandem siluam in magna via, per quam de villa Selleud uenitur in villam Sary, proceditur ad partem septemtrionalem ad unam metam terream iuxta alterum angulum huius eiusdem silue uersus septemtrionem eleuatam, vbi diuertit ad partem orientalem, ueniturque ad terram sabulosam uel arenosam, ubi sunt tres mete terree angulares; dehinc in commetaneitate seu in contigua vicinitate terrarum et possessionis Magistri Jula et fratris sui predictorum proceditur in magno, maiori et maximo spacio, quod quidem spacium, uel cuius spacij finis oculo uix potest capi uel comprendi, peruenitur ad supradictas tres metas terreas angulares priores uidelicet et capitales, in quarum una prediximus fore arborem piri, ibique terminatur. Hoc non pretermisso, quod predictus Mykud Banus ibidem in presenciarum astando assumpsit, quod s ipse in iam uentura festiuitate Sancti Andree Apostoli predictas quinquaginta marcas soluendo et refundendo Magistro Jula et fratri suo Petro coram nobis hanc porcionem terre sue non redemerit ab eisdem coram nobis, extuuc prefata porcio terrarum limitata, sicut premittitur, et separata ab alijs terris eiusdem Mykud Bani, in perpetuum ius eorundem Magistri Jula et fratris sui Petri irretractabiliter omni tergiuersacione et litteris Regijs prorogatorijs non obstantibus, deuoluetur possidenda et habenda iure perpetuo actoritate (igy) presencium litterarum; nos autem dabimus litteras nostras eidem Magistro Jula et fratri suo super perpetuacione prefate porcionis terrarum, sicut idem Mykud Banus uoluit et, rogauit. Hoc eciam exprimentes declaramus, quod decimacio frugum et viui huius totalis ville Nogfolu et sepedicte porcionis terrarum impignoratarum nostra est, nobisque, id est Capitulo Quinqueecclesiensi deuoluta ab antiquo occasione et racione cultelli nostri Varadiensis uocati, scilicet pro decimis, quas nobis debebant duodecim uille Monasterij Varadiensis. Vydus autem sacerdos nomine Comitis Kemen huic, impignoracioni contradixit ibidem; sed Mykud Banus asseruit ex aduerso, quod hec porcio terre impignorate in nulla parte sui uiciuatur et contingit terram ipsius Comitis Kemen. Adhuc si ipse Mykud Banus hanc porcionem terre impignorate aput eosdem Magistrum Jula et fatrem suum conseruare non posset, extune alias idem Comes Mykud de terris suis tantam terram dare tenebitur eisdem Magistro Jula et fratri suo Petro. Datum in octauis medij XL-me anno Domini millesimo CCş nonagesimo quarto.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)