Nos Capitulum Ecclesie Posoniensis significamus quibus expedit vniuersis, quod constitutis personaliter coram nobis Thoma filio Ehun et Thama filio Cizk iobagionibus Castri ab una parte, Comite Ladizlao pro se et pro fratre suo Jacobo filio parui Stephani ab altera, ijdem Thomas et Tama sunt confessi, quod terram ipsorum hereditariam nomine Heet, sitam inter terras Wolstar et Kengelus, cum omnibus utilitatibus suis ad duo aratra sufficientem propter paupertatem ipsorum et necessitatem imminentum impignorauerint eisdem Ladizlao et Jacobo fratri suo, incipiendo a festo Sancti Michaelis Archangeli proxime preterito usque ad septimam reuolucionem eiusdem festi; prefatus Tama filius Cizk suam partem pro sex marcis scilicet, Thomas filius Ehun suam partem pro tribus marcis latorum denariorum Viennensium; quam sumpmam pecunie ab eisdem Ladizlao et Jacobo plenarie se recepisse sunt confessi. Ipsam impignoracionem Paulus filius Pink, et Stephanus filius Bulchu, Jacobus filius Georgij, et Felteu filius Demes de generacione Thome et Tama predictorum in nostri presencia personaliter astantes vnanimiter approbabant. Facta autem prefata impignoracio in hunc modum, quod transacta septima reuolucione predieti festi Thomas et Tama supradicti terram ab eisdem Ladizlao et Jacobo redimere tenebuntur pro quantitate pecunie supradicte, et si tunc redimere non ualerent, prefati Ladizlaus et Jacobus ipsam terram tamdiu possidebunt, donec ab ipsis redimere poterunt ex integro. Obligantes eciam se idem Thomas et Tama, quod quicunque medio tempore ipsos Ladizlaum et Jacobum racione predicte terre inpetere forsitam attemptaret, memorati Thomas et Tama tenebuntur eos expedire proprijs suis laboribus et expensis. Datum in festo Beati Martini confessoris anno Domini MşCCşLXXXXş quarto.
(Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott pecsét szét mállott; a a budai kir. kamarai levéltárban.)