Nos Capitulum Zagrabiensis Ecclesie signifieamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem, quod nobili viro Grobsa filio Stephani de Lapech ex vna parte, et Jacobo Sacerdote pro nobili viro domino suo Stephano Bano ex altera in nostri presencia personaliter constitutis, idem Grobsa dixit et confessus est: quod cum ipse omnes terras seu possessiones ex ista parte fluuij Wn vocati inter Zakop et terras Episcopatus Tyniensis Ecclesie existentes, sicut dixit, per mortem Ozorias filij Ludgarys proximi sui sine heredis solacio decedentis, ad ipsum jure hereditario denolutas, antedicto Stephano Bano iuxta continenciam priorum nostrarum litterarum perpetualiter vendidisset sub eisdem metis, signis et terminis, quibus easdem predictus Ozorias dignoscitur possedisse, ob fauorem et dileccionem dicti Stephani Bani specialem, consensit et admisit de bona, spontanea et libera sua voluntate cidem Stephano Bano, vt ipse et ipsius heredes terras, si que per supradictum Ozorias essent pignori obligate, liberam redimendi sine preiudicio iuris alieni habeant facultatem, cum eidem Grobsa ad redimendum prefatas terras obligatas propria non suppetat facultas, nec aliqui ex proximis ipsius sint superstites, quibus predicte terre obligate competerent redimende. Obligans se ad expediendum sepedictum Stephanum Banum et heredes suos ab omni, si quam tam racione predictarum terrarum venditarum, quam eciam redimendarum, aut metarum earundem per quempiam in futurum oriri contingeret questionem, in proprijs suis laboribus et expensis. In cuius rei memoriam presentibus ad instanciam parcium sigillum nostrum duximus apponendum. Datum in festo Beati Egidij anno Domini MşCCş nonagesimo quarto.
(A zágrábi káptalannak 1393. »feria tercia proxima ante festum Ascensionis Domini« »vir nobilis et miles strenuus Magister Paulus filius Georgij de Zeren« kérésére kiadott átiratából; a budai királyi kamarai levéltárnak Zágrábban lévő részében.)