Andreas Dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis Capitulo Ecclesie Budensis salutem et graciam. Dicunt nobis Comes Andreas filius Adryani, et Petrus ac Johannes filij sui de Sedthwy de genere Chaak, quod cum ipse scilicet Comes Andreas per Magistrum Stephanum filium Marcus, fortissimum tirannum Regni nostri captus, et in sua captiuitate non per modicum tempus fuisset detentus, et per suam propriam facultatem se redimere nequiuisset, a Comite Sandor filio Egidij Castellano nostro de Jenew cognato suo mutuo recepisset quadraginta marcas fini argenti, et sic per eundem ab ipsa captiuitate fuisset absolutus et liberatus. Cum autem idem Comes Sandor suam pecuniam prehabitam sibi reddi et restitui de se postulasset, propter suam inopiam et egestatem sibi imminentem reddere nequiuisset. In cuius igitur pecunie recompensacionem et satisfaccionem quandam possessionem suam Murul uocatam cum omnibus vtilitatibus suis vellent vendere et perpetuare eidem Comiti Sandor possidendam. Super quo fidelitati vestre precipientes damus firmiter in mandatis, quatenus vestrum mittatis hominem idoneum pro testimonio fidedignum, quo presente Laurencius filius Bench, vel Stephanus frater Bele, altero absente homo noster, conuocatis vicinis et commetaneis eiusdem, ac nobilibus comprouincialibus, nec non jobagionibus Castri nostri Bekis vniuersis, in die Cinerum proxime nunc venturo ad faciem predicte possessionis Murul accedat, ac ipsis presentibus, eandem per veteres metas et antiquas reambulando, sciat ab eisdem nobilibus supradietis, et inquirat omnimodam veritatem, vtrum ipsa possessio Murul ipeius Andree et filiorum suorum antedictorum existat, vel digne ipsam vendere possint nec ne. Et si ipsam pertinere ad eosdem, vel digne disponere vendicioni inuenire possent, contradiccione aliquali non obstante; extunc ipse Andreas et sui filij memorati eandem possessionem Murul eidem Comiti Sandor et suis successoribus vniuersis pro predicta cantitate pecunie vestris litteris perpetuare teneantur; contradictores vero, si qui forent, contra eosdem ad nostram citet presenciam ad terminum competentem, et post hec seriem tocius facti nobis fideliter rescribatis. Datum in octauis Epiphanie Domini anno eiusdem MşCCş nonagesimo quinto.
(A budai káptalannak ugyanazon évi jelentéséből, mint alább 463. az. a.)