Capitulum Budensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presencium noticiam habituris salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Comes Andreas filius Adryani de Sedthwy de genere Chaak vna cum filijs suis Petro et Johanne nominatis ad nostram personaliter acc dens presenciam exhibuit nobis litteras Excellentissimi Principis Andree Dei gracia illustris Regis Hongarie (igy) hunc tenorem continentes:
Andreas Dei gracia Rex Hungarie stb. (következik III. Endre királynak rendelete, mint fentebb 458. sz. a.)
Cum igitur nos iuxta preceptum domini nostri Regis vna cum predicto Laurencio filio Bench homine suo discretum virum Magistrum Thomam concanonicum nostrum ad predicta eius mandata fideliter exequenda pro testimonio transmisissemus, et idem domini Regis homo ac ipsum no strum testimonium vnacum predicto Comite Andrea filio Adryani et suis filijs ad nos reuersi extitissent; nobis consona voce retulerunt: quod ipsi in prefixo termino vniuersos viciuos et commetaneos ac omnes comprouinciales, nec non populos Castri Bekis supradictos in vnum conuocando, ad faciem memorate possessionis Mvrul accessissent, et ipsam per veteres metas et antiquas presentibus commetaneis, Chowlth videlicet et Emerico filij (így) Vata, ac Pethe filio Theodori, jobagionibus Castri Bekis, Benedicto filio Arews, Michaele de Chorna, Stephano filio Bech, Erenske Thome Maioris Castri, Johanne similiter Maiore Castri, Emerico de Chathar, et Mawricio filio Mike inibi existentibus reambulassent. Cuius metarum cursus hic incipit ex parte terre Gwr vocate ipsam possessionem Mvrul separat quoddam pratum; et circa ipsum pratum supra eundo in latere ipsius prati, sicut ex alia parte eiusdem prati, esset ecclesia Beati Martini confessoris, directo modo a parte orientali essent due mete terree, quarum vna distingit possessioni Mothew, et alia ipsi possessioni Murul; et vlterius ad orientem in tendendo in quodam monticulo essent similiter due mete terree pro eisdem possessionibus distingentes; et adhuc eo modo eundo circa quodam pratum Balatun dictum essent eciam due mete terree; deinde vlterius progrediendo in medio eiusdem prati essent similiter due mete terree; et post hoc ipsum pratum Balatun dictum transit vltra ad orientem, et ibi in terra arabili essent eciam due mete terre; abhinc autem eo modo eundo circa Gamother dictum circa a parte occidentali essent eciam due mete terree, obi post hec prefatus Pethe, filius Theodori super quandam particulam terree Kamawlth vocatam inter ipsam Kamawlther et inter Hidus a parte orientali existentem suam esse asserendo; deinde circa ipsum Kamawlther supra eundo versus villam Gerla in capite Teluklabreth dicti a parte septemtrionali est eciam vna meta terrea; et postea versus ipsam villam Gerla ipsa terra efficitur omnino pratum; postea peruenit ad Kerthwelerthew dictum, ipsum Kerthweler transit, et reuertitur ad partem occidentalem ad quoddam pratum Kwzepreth vocatum, et ibi est vna meta terrea, et per ipsum Kwzepreth transit vltra ad Thwysseszek vocatum, et in eodem Thwysseszek est vna meta terrea; deinde vltra eundo uersus occidentem circa ipsum magnum pratum a parte orientali esset vna meta terrea; abhinc autem appropinquassent ad ipsam villam Murul, ibique Emericus et Chowlth antedicti super quandam particulam terre Pwklustheleke vocatam, que esset inter quandam magnam vallem et inter quoddam fossatum a parte orientali ipsius fossati prohibuissent nomine juris ipsorum, quam scilicet terram Pwklusthelwk dictam a cimiterio ecclesie Beati Nicolai confessoris in ipsa possessione Murul contructe cum vna sagita sagitando perueniri vel attingi posset, et ipsa terra vnius sagite spectaret et pertineret ad ipsam villam Murul, et sic mete terminarentur supradicte. Quo peracto prefati nobiles comprouinciales, jobagiones Castri Bekis, vicini et commetanei supradicti eandem possessionem Murul ad ipsum Andream filium Andree et filios eiusdem pertinere, et digne per ipsos posse vendere et alienare cuicunqne vellent affirmassent. Vnde sepe fatam possessionem Murul vocatam, simul cum ecclesia prenotata et vniuersis vtilitatibus suis ac pertinencijs ad eandem intra metas supradictas inclusam idem Comes Andreas, Petrus et Johannes sui filij pro predictis quadraginta marcis fini argenti coram nobis ab eodem Comite Sandor plene babitis et receptis vendiderunt et tradiderunt ac penitus de se alienarunt eidem Comiti Sandor, et per eum suis heredibus vniuersis jure perpetuo et irreuocabiliter pacifice et quiete possidendam, tenendam pariter et babendam, nullo penitus contradictore existente; presentibus nostris litteris priuilegialibus sibi confirmandam. Obligantes se predicti Andreas, Petrus et Johannes filij eiusdem, quod si qui processu temporum ipsum Comitem Sandor uel suos heredes racione ipsius terre Murul vocate molestarent, extunc ipsi et ipsorum heredes modis omnibus expedire teneantur ab omnibus, proprijs eorum laboribus et expensis, ac in ipsa possessione pacifice ac indempniter conseruare. In cuius rey testimonium perpetuamque firmitatem ad predictorum pobilium peticionem presentes concessimus litteras nostras priuilegiales pendentis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Andree Lectoris Ecclesie nostre in octauis medij XL-me anno eodem supradicto.
(Az orodi káptalannak 1423. »feria sexta post festum Beate Lucie Virginis« »Gregorius filius Bek de Danffogh« kérésére kelt átiratából a budai kir. kamarai levéltárban.)