Nos Capitulum Quinqueecclesiensis Ecclesie memorie commendamus, quod Johannes Latinus filius Gebarth ciuis Peechyensis personaliter comparendo dixit, quod Magister Corrardus de Owar illam dimidiam marcam, quam sibi racione cuiusdam equi sui impediti in villa eiusdem Magistri Corrardi apud Nicolaum filium Ledeger de Dabaka impediuerat, legittime debebat, prout in alijs litteris nostris plenius continetur, sibi persoluisset, reddendo super facto huius equi sui, qui ipse Magister Corrardus pro eodem Nicolao in ac parte existerat (így) fideiussor, expeditum ubique. Nichilominus mediantibus probis viris fuit ordinatum inter partes, quod idem Johannes Gallicus predictum equum suum ubicunque inuenerit, retinendi liberam babeat facultatem. Et eciam predictus Nicolaus in facto fideiussionis antefate ipsum Magistrum Corrardum dereliquit, et pro eodem Nicolao idem Magister Corrardus, ut vexacionem suam redimeret, in ac parte persoluit pecuniam antefatam; prout in memorialibus litteris nostris presentibus est contentum. Datum in quiudenis Maneti Galli anno Domiui millesimo CCş nonagesimo quinto.
Kívűl: Pro Magistro Corrardo de Ouar contra Johannem Latinum, et contra Nicolaum de Dabalgay.
(Eredetie bőrhártyán, a zárpecsét elveszett; a mélt. báró Révay család levéltárában.)