Matheus miseracione Diuina Sancte Marie in Porticu Diaconus Cardinalis dilectis in Christo filiis Ministro Prouinciali Fratrum Minorum in Prouincia Ungarie, Custodi Jauriensi et Guardiano eorundem Fratrum Castri Posoniensis salutem in Domino. lntelleximus, quod quedam religiose mulieres in Castro Posoniensi Strigoniensis Diocesis Domino seruientes, locum habent aptum, vt fiat in eo monasterium Ordinis Sancte Clare, presertim cum sufficientes prouentus habeant ad sustentacionem, eiusdemque Sancte Clare regulam profiteri desiderant, et sub ea Virtutum Domino famulari. Nos igitur loci, in quo huiusmodi monasterium debet construi, vel ipsius iam constructi conditiones et circumstantias nescientes, de vestra prouidentia et circumspectione confisi, vobis super hoc, et super ad negotium ipsum pertinentibus, quatenus ad nos spectant, committimus vices nostras. Ita tamen, quod ad ea, que ex huiusmodi postra commissione duxeritis facienda, Pronincialis Ministri, ac discretorum fratrum Conuentus Castri Posoniensis, et Prouincialis Capituli Prouincie consensus accedat; discretionem vestram hortantes actente, quatenus de ipsius monasterij construendi vel iam constructi conditionibus studeatis perquirere diligenter; et vtrum eius fundationem Deo gratam esse putaueritis, et tam Ordini Sancte Clare, quam vestro videritis expedire; locumque ipsum siue monastertum ratione situs et edificiorum factorum vel faciendorum; nec non utrum ratione prouentuum, vnde possit sustentari Conuentus, aptum videritis ad obseruantias, que in eiusdem Sancte Clare regula sunt expresse, et utrum edificari et incorporari possit, vel sit edificatum sine iuris preiudicio alieni; et ad id consensus Archiepiscopi et Capituli Strigoniensis, ac Parochialis Presbiteri accesserit, et accedat; et nihilominus omnia alia rite concurrant, ex quorum consideratione vobis plenius elucescet, quid concedendum vel denegandum fuerit in premissis. Posteaquam vero in partem incorporationis vel edificationis inclinanerilis mentes vestras, ipsamque de consensu Ministri, et dictorum discretorum Fratrum et Prouincialis Capituli incorporationem duxeritis concedendam, et locus siue monasterium fuerit preparatum, edificatum et clausum, prout requirit regula dicte Sancte, sex vel quatuor sorores de aliqua vicinarum Prouinciarum ipsius Ordinis Sancte Clare, quas ad hoc idoneas esse noueritis, ad ipsum Monasterium Castri Posoniensis Strigoniensis Diocesis procuretis transferre inibi moraturas, ad ceteras, quas illic admitti contigerit, instruendas, quousque de ipsis aliud fuerit ordinatum; prouiso, quod earum translatio fiat, prout personarum et Ordinis condecet honestatem. Datum apud Urbem Veterem secundo idus Septembris anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Domini Bonifacij Episcopi (anno tertio.).
(Néhai Rajcsányi Ádám hátrahagyott kézirataiból.)