Capitulum Ecclesie Bachyensis omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod conatituty coram nobis Magister Thomas filius Petri, et Paulus filius eiusdem ex una parte; Magister Johannes filius Comitis Eynardi ab altera; ijdem Thomas et Paulus prenotati quasdam possessiones suas hereditarias Zoch vocatas in Comitatu de Volkow existentes, a parte occidentali ac a parte septemtrionali Magistri Vgryni filij Pous, a parte meridionali Comitis Stephani de Gara, et Blasij filij Mauricij, a parte orientali Abbatis Ecclesie Sancte Crucis de Franka Uilla possessionibus, prout ijdem retulerunt, contiguas ac vicinas, cum fundo duarum villarum Graga et Waradh vocatarum, simul cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis, sub eisdem metis et terminis, quibus ipsi et progenitores sui easdem possederunt, predicto Magistro Johanni cognato suo ob dileccionem proximitatis ac cognacionis dederunt ac donarunt coram nobis iure perpetuo in filios filiorum possidendas, a nullo unquam cognatorum uel propinquorum suorum processu temporum requirendas. Vt igitur huiusmodi donacio robur perpetue firmitatis possit obtinere, ad peticionem parcium presentes litteras nostras concessimus nostri sigilli priuilegialis munimine roboratas, et alphabeto intercisas. Datum anno Domini MşCCş nonagesimo septimo. Dyonisio Preposito, Laurencio Decano, Jacobo Cantore, Sebastiano Bachiensi, Paulo Syrimiensi, Johanne Sykediensi Archydiaconis; Michaele Custode, Paulo Decano, ceterisque Canonicis ibidem Deo famulantibus iugiter et deuote.
(A bácsi káptalannak 1332-ki »feria quarta proxima ante festum Beati Regis« »nobilis uir Magister Ladizlaus filius Smaragdi« kérésére kiadott átiratából; a budai kir. kamarai levéltárnak Zágrábban lévő részében.)