486. Az egri káptalannak bizonyságlevele, hogy Miklós Starknak fia és érdektársai, s Iwachin és érdektársai TuróczbóL Turócz és Chakan örökbirtokukban osztozkodtak. 1297.

Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus pernenire, quod Nycolaus filius Stark, item Budur et Petrus filij Sank fratres eiusdem de iuxta Turuch ex una parte; ab altera vero Iwachinus nyger et Pouch filij Egidij, item Paulus, Johannes et Petrus filij Thome, consanguinei eorundem Nycolai et filiorum Sank de eadem iuxta Turuch, coram nobis per sonaliter constituti retuleruut, quod in duabus possessionibus ipsorum hereditarijs Turuch et Chakan vocatis iuxta Turuch existentibus pari cousensu talem inter se fecissent diuisionem, quod ipsam possessionem Chakan cum vniuersis vtilitatibus suis in duas partes equales diuisissent, ex quibus vna pars eidem Nycolao et filijs Sank supradictis, ac heredibus ipsorum, reliqua alia pars Iwachino et alijs antedictis, nec non heredibus eorundem cessissent perpetuo possidende et habende. Item prefatam possessionem Turuch similiter cum suis vtilitatibus omnibus in tres partes equales, metis infrascriptis distingendo ab inuicem, diuisissent, ex quibus vna pars sita in medio dictarum duarum partium cum vtilitatibus suis Iwachiuo et aliis predictis ac heredibus ipsorum perpetuo cessisset possidenda et habenda, relique autem due partes ab utraque parte eiusdem vnius partis existentes cum attinencijs suis vniuersis dictis Nycolao et filijs Sank ac successoribus eorundem similiter perpetuo possidende remansissent. Metas autem eiusdem terre Turuch, quibus dicte tres particale terre ab inuicem separantur, partes taliter expresserunt coram nobis: quod prima meta incipit super fluuio Turuch ante villam, vbi sunt due mete; deinde ascendit versus villam, et intrat in eandem, vbi iungit vna meta, et in ipsa villa ascendit superius, ubi est vna meta; deinde parum eundo peruenit ad duas metas; abbinc ascendit superius, et sub quandam arbore pruni iungit duas meta; deinde transit per metas, et peruenit ad magnam viam, iuxta quam est vna semita, inter quas sunt due mete capitales, et ibi terminatur. Item in alio loco mete eiusdem terre Turuch incipiunt a parte occidentali et egrediuntur uersus orientem, et a parte meridionali Nycolao et fratribus suis predictis eadem terra cederet, a parte vero aquilonali cederet Iwachino et aliis supradictis. Item in alio loco similiter in eadem terra metee incipiunt super fluuio Turuch ab aquilone, vbi sunt due mete, et ascendit in fluuium Helenna quandoque fluentem; et eundo ad orientem peruenit ad aliud flumeu, quod descendit ab aquilone, et per ipsum flumen eundo peruenit ad antiquam metam, vbi sunt due metee; deinde declinut ad partem orientalem, vbi sunt due metee; deinde ascendit superius, et iungit duas metas iuxta viam, et pertransit in ipsi via ad partem orientalem, et peruenit ad tres metas; et adhuc eundo in eadem via venit ad vnam metam antiquam, vbi separat a Magistro Benedicto filio Detricy; et prope ipsam antiquam metam sunt due noue metee; deinde declinat ad partem occidentalem, et iungit quandam arborem kercus, sub qua est vna meta; deinde vadit in quandam vallem, et ibi sunt due metee; abhinc vadit ad vnam metam; deinde ad quandam arborem salicis, sub qua est vna meta prope viam; deinde transit ipsam viam ad partem occidentalem, et iungit eundo quendam locum ereztewyn vocatum, vbi sunt due metee; et per ipsum ereztewyn transeundo peruenit ad quoddam nemus naar vocatum, vbi sunt due metee; inde descendit ad magnam viam, vbi similiter sunt due metee; abhinc transit ipsam viam, et venit prope molendinum Nycolai supradicti, et ibi est; vna meta debinc declinat ad partem orientalem ad decem passus, vbi iungit vnam metam; abhinc reflectitur ad partem occidentalem, et uenit ad fluuium Turuch infra molendinum, ubi iungit duas metas, et ibi cadit in fluuinm Turuch, vbi in parte occidentali est vna meta, et ibi terminatur. Preterea idem Iwachinus et alii fratres sui predicti duas terras Prepostfelde et Baas vocatas, super quibus questionis mouerant - - - - contra ipsum Nycolaum et filios Sank antedictos, eisdem filis Sank et Nycolao, nec non heredibus ipsorum refiquissent, et coram nobis reliduerunt pacifice possidendas et habendas; et e contra ijdem Nycolaus et filii Sank fratres sui quandam - - - Perbes vocatam, super facto cuius lites suscitare uolebant contra eosdem Iwachinum et alios, reliqrissent ipsis Iwachino et aliis, et coram nobis reliquerunt sibi et suis heredibus perpetuo iure possidendam et tenendam. In cuius rei testimonium ad instanciam parcium presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Presentibus tamen Mykor Custode; Martino de Patha, Symone de Zemlyn, Bernoldo de Sumbun, Nycolao de Borsua, Petro de Kemey, Egidio de Wugh, Briccio de Zobolch, Magistro Johanne de Heues Archidiaconis et aliis multis; anno Domini MşCCş nonagesimo septimo. Regnante Andrea illustri Rege Hungarie, Lodomerio Strigoniensi, Johanna Colocensi Archiepiscopis; Domino nostro venerabili patre Andrea Dei gracia Episcopo Agriensi existentibus.

A B C

(Eredetie bőrhártyán, a vörös selyemzsinóron függött pecsét elveszett a budai kir. kamarai levéltárban.)