Nos Hermanus Diuina miseracione Abbas et Conuentus Monasterij de Sancto Martino de Sacro Monte Pannonie omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspectur is salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Comes Machya filius Alber de Chou iobagio Comitatus Ferrei Castri pro se et pro domina Elena uxore sua, filia videlicet Dyonisij, coram nobis personaliter constitutus; cuius quidem domine uotum et voluntatem in hac parte, quia ipsa domina propter intestinam inpacati Regni perturbacionem et viarum discrimina ad nos personaliter accedere non potuit, in litteris fratris Ladizlai Prioris et Conuentus Fratrum Predicatorum de Domo Ferrey Castri et quorundam sacerdotum de Dyocesi Jauriensi in testimonium conwocatorum, quorum nomina inferius exprimentur, idem Comes Machya nobis exhibuit, ipse et domina consors eius predicta heredum carentes solacio temporalium ex intimo feruore deuocionis affectu, considerantes remuneracionem eterne vite sapienter, salubriter eciam prouidi et edocti procurantes transitoria permutare cum eternis, Ecclesiam Beati Michaelis Archangeli de Castro Ferreo in uita et in morte sibi adoptarunt in patronam, in vlnis eiusdem Sancte Ecclesie usque nouissimam tubam corporibus eorum sepulturam seu mansionem eligendo. Et ut ipsorum memoria per prefatam Sanctam Ecclesiam laudabiliter et salubriter in perpetuum commendetur, antedictus Comes Machya duas possessiones suas, videlicet vnam Korkon vocatam, circa possessionem Olozka, quam a Regali munificencia acquisiuit, et aliam terram Iwankafeldew nuncupatam. Item antedicta domina consors eius totam porcionem suam, quam in eadem Olozka babuit et possedit, tam videlicet illam porcionem, que sibi ex parte domine Margarete matris sue deuenerat, cui domine Margarete ipsa porcio ex parte prioris mariti sui pro quinquaginta marcis, et ex parte Dyonisij secundi mariti sui pro viginti quinque marcis cesserat in dotem, nec non pro duodecim marcis per Isou priorem maritum eiusdem domine Elene in expensis redemptam, quam eciam quartam suam, quam eadem domina Elena ibidem possidet iure naturali, porcionem eciam que sibi ibidem in propriam dotem, et aliam possessionem Kurug vocatam circa Mura, que similiter sibi in dotem ex parte Isou prioris mariti sui successerat, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs possessionum predictarum, et cum vna vinea in Chehy existente, ac cum duobus seruis Martino et Valentino vocatis, donauerunt, contulerunt et dederunt predicte Ecclesie Sancti Michaelis in uita et in morte perpetuo et irreuocabiliter possidendas, ad maioris eciam certitudinis enidenciam omnia instrumenta possessionum prefatarum discretis viris Magistro Nicolao Preposito Castri Ferrey et Capitulo Ecclesie sue predictus Comes Machya assignauit coram nobis. Tenor autem litterarum Prioris, Conuentus et sacerdotum talis est:
Nos Prior et Conuentus Fratrum Predicatorum de Ordine Beati Dominici de Ferreo Castro memorie commendantes significamus quibus expedit presencium per tenorem quod cum nobilis domina vxor Comitis Machya in lectum egritudiuis decidisset; nobis per suum nuncium humiliter supplicauit, ut duos ex nobis ad eam mittere diguaremur, coram quibus ultimum sue voluntatis conderet testamentum, Nos enim peticionibus eiusdem domine legitimis acquiescentes, dominum Priorem et fratrem Blasium ad prefatam dominam duximus transmittendum; coram quibus prefata domina possessionem suam Olozka vocatam cum omnibus vtilitatibus suis, et alteram Korokou nuncupatam ob remedium et satutem anime sue dedit, donauit et contulit Ecclesie Beati Michaelis archangeli, sub cuius umbraculo et titulo prefata domina et idem Comes Machya sepulturam sibi elegerunt. Nos enim in argumentum maioris euidencie sex saccrdotes vicinarum Ecclesiarum, Paulum Fdelis et Gregorum sacerdotes de Sabbaria, Salamonem de Sancto Laurencio, Paulum de Herman, Stephanum de Vep et Stephanum de Kyniz ad nos fecimus conuocari.
In cuius rey memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras sigillorum nostrorum munimine roboratas. Datum anno Domini MşCCş nonagesimo octano. Fratribus Johanne Decano, Andrea Custode, Jacobo Celerario, et alijs quam pluribus Deo deuote famulantibus, et Petro Curiali Comite existentibus.
(Eredetie bőrhártyán, melynek vörös-sárga selyemzsinóron függött pecsétje elveszett; 4 szombathelyi káptalannak levéltárában. Ugyanott találtatik a fentebbi végrendelet eredetie is.)