Datur pro memoria, quod Mychael, Nycolaus et Stephanus filij Magistri Stephani de Janus ex una parte, ab altera vero Abraham filius Ladizlai de Kosuh pro se, et pro Pangaracio fratre suo, Nycolaus filius Matheus, et Dionisius filius Bodwn, ac Laurencius filius Rofoyn de Ders; item Mathens filius Korrardi pro se et pro Boda et Thoma fratribus suis, coram nobis personaliter constituti; dixerunt, quod super morte Johannis fratris predictorum filiorum Stephani ablacione rerum suarum et populorum eius, ac super omnibus alijs dampnis et iniurijs per predictum Abraam et alios supradictos eisdem filijs Stephani et populis ipsorum illatis, in talem formam composicionis propter bonum pacis deuenissent: Quod feria quarta proxima post festum Pentecostes predicti Abraam, Pongoracius, Nicolaus, Dyonisius, Laurencius, Matheus, Boda et Thomas in villa Terebes presente Magistro Andronico, equaciam, quam a filijs predictis Stephani abstulerant, restituent Mychaeli supradicto. Ex quibus si aliqui defuerint, Magister Fynta, Johannes cum Abraam, Nycolaus cum Dyonisio, Laurencius cum Alexio, et Matheus cum Thoma, eodem die presente ipso Magistro Andronico iurabunt super eo, quod nullam de equaciis predictis fraudulenter occultassent. Si autem morte vel amissione alique deessent, restituant alias equas pro eisdem, secundum quod Mychael cum iuramento presumpserit dicere valorem equarum. Item eodem die et loco sub forma predicti iuramenti eidem Mychaeli restituent sedecim equos nominatos; de quibus si aliquos casu mortis uel amissiouis restituere non possunt, pro quibus, equo non reddito, si dictus Mychael, cum quatuor nobilibus se quinto iurauerit coram Capitulo Agriensi nobis in die prime solucionis prestite, quod decem marcas quilibet amissorum valeat, soluent eisdem filijs Stephani pro quolibet decem marcas in terminis ad hoc in die prime solucionis per nos deputandis. Item in quindena Pentecostes in uilla Pacas coram Comite Belus, Nicolaus et Dyonisius predicti sedecim pecudes, Matheus et Abraam antedicti viginti duas, Laurencius vero vndecim triennes uel supra, et non infra, memorato Mychaeli dare tenebuntur. Item Nicolaus filius Matheus, Laurencius filius Rofaen, Matheus filius Corrardi, et Abraam filius Ladizlai predicti pro morte predicta, et omnibus damnis et iniurijs modo prebabito illatis dictis filijs Stephani soluent ducentas marcas in terminis infrascriptis coram nobis; ex quibus quinquaginta martes vicesimo secundo die Natiuitatis Beati Johannis Baptiste, item quinquaginta martes in octauis Beati Michaelis archangeli, et quinquaginta martes in octauis Natiuitatis Domini, residuas vero quinquaginta martes in octauis Pentecostes partim in denariis pro quatuor currentibus vel estimacione denariis equiualenti, partim vero in estimacione condigna. Ad quam summam ducentarum marcarum Nicolaue filius Matheus soluet octuaginta tres marcas et fertonem; Laurencius vero filius Rofaen septuaginta duas marcas et fertonem; Matheus vero et Abraam qainquaginta lIII. marcas et dimidiam. Hoc adiecto, quod si primam et secundam solucionem non facerent, cum iudicio; si terciam, cum duplo soluere tenerentur; si uero quartam et vltimtam solucionem pretermitterent, amitterent pecuniam in prioribus terminis iam solutam; ita tamen, quod de predictis solucionibus alter pro altero non potest condempnari; et si de rebus, quas ad estimacionem darent, facta fieret inpedicio, soluciones expedire assumpsissent. Et in die prime solucionis predictus Abraam et alij memorati coram nobis restituere tenerentur predicto Mychaeli priuilegium Stephani et Ladizlai Regum, et Conuentus Sancti Stephani de promontorio Waradiensi, ac honorabilis Capituli eiusdem loci. Terram vero Hodaz in Comitatu de Zatmar existentem cum suis pertinencijs, Comes Bodun filius Georgij cum omnibus filijs suis, et Nycolaus filius Matheus ex parte sui et omniu.m successorum suorum predictis filijs Stephani iure perpetuo possidendam reliquissent. Item Nycolaus, Abraam, Matheus et Laurencius predicti feria quarta proxima post Pentecosten supradictam sub forma predicti iuramenti eidem Mychaeli restituent duodecim equos competentes, et iurabunt super eo, quod plures ex ipsis non haberent. Et adiecerunt eciam iidem filii Stephani, quod super ipsa morte, dampnis et iniuriis premissis in premissa ordinacione per omnia essent contenti, et contra nullum alium aliquem super ipsis negociis questionem mouerent, seu aliquem aliam accionem. Preterea in die vltime solucionis predicte omnibus premissis completis iidem filii Stephani, statuendo Emericum filium dicti Johannis coram nobis, tenerentur dare litteras nostras expeditorias Abraam et aliis supradictis. Datum quarto die octauarunt termini Beati Barnabe Apostoli anno Domini MşCCş nonagesimo octauo.
Kivűl. Super solucione ducentarum marcarum ad vicesimum secundum diem Natiuitatis Beati Johannis Baptiste, ad octauas Beati Michaelis, ad octauas Natiuitatis Domini, et ad octauas Pentecostes pro Abraam filio Ladizlai et aliis, contra filios Magistri Stephani, nec non super iura mentis et aliis factis ad terminos supradictos.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)