A B C
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Capitulum Ecelesie Strigoniensis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod nobiles viri Comes Petrus filius quondam Magistri Baas, et Nicolaus filius eius ab una parte; et nobilis vir Comes Petrus filius Zubuzlay de genere Ludan vice et nomine nobilis et honesti viri Mathey Palatini Comitis Posoniensis cum sufficienti procuratorio ab altera, ad nostram accedentes presenciam; idem Nicolaus filius ipsius Petri Comitis presente eodem patre suo quoddam Castrum suum Vgroyg uocatum, cum possessionibus et terris ac alijs iuribus suis vniuersis, ad ipsum Castrum pertinentibus se confessus est uendidisse Matheo Comiti Palatino, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus; prout idem Petrus Comes pater eius mediantibus nostris et Capituli Nytriensis litteris, pro quadam quantitate pecunie eidem vendidisset perpetuo et irreuocabiliter possidendum, sub eisdem penis et obligacionibus, quibus prenotatus Comes Petrus pater eius in facto uendicionis dicti Castri eidem Matheo Palatino nostris in prefatis litteris se dinosscitur obligasse. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes ad peticionem et instanciam ipsarum parcium concessimus litteras sigilli nostri munimine consignatas. Datum per manus disereti viri Magistri Cypriani Lectoris Strigoniensis, feria tercia ante festum Beati Laurencij martiris anno Domini MşCCş nonagesimo septimo.
(Eredetie bőrhártyán,. melyről a pecsét vörös-zöld selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltárban. V. ö. Fejér Cod. Dipl. VII. köt. 3. r. 103. lap )