511. A vasvári káptalannak bizonyságlevele, hogy Choui Mochia comes, Pál és Gothárd Chou nevű birtokukat a boldogságos asszony borszkedi egyházának adományozták. 1299.

A B C D

Nos Capitulum Ecclesie Beati Michaelis de Castro Ferreo notum facimus tenore presencium vniuersis, quod Mochia Comes filius Olbir, Paulus filius Leunardi, Gothardus filius Itemerij de Chou coram nobis constituti, ob remedium et salutem - - - - - - - andam possessionem suam Chou uocatam, cum pomerio et sessione sua, in qua ipse Comes Mochia residebat, contulerunt, dederunt et donauerunt Ecclesie Beate Virginis de Borsked iure perpetuo pacifice et quiete inreuocabiliter possidendam. Hoc adiecto, quod si processu temporis prefata Ecclesia racione possessionis sue sibi donate a quoquam fuerit molestata sen inquietata, ijdem Mochia Comes, Paulus et Gothardus, ac eorum heredes heredumque eorum successores tenentur ipsam Ecclesiam a molestantibus omnibus expedire proprijs laboribus et expensis. Cursus autem metarum ipsam terram circumdancium et ambiencium hoc ordine distinguntur: quod prima meta incipit iuxta aquam Burzaua vocatam, vbi sunt sex mete antique, de qua ibit ad vnam vallem, in qua currit ad partem septemtrionalem, de qua diuertit directe ad orientem, et currit per binas et binas metas vsque magnam viam, ubi coniungitur terris eiusdem Comitis Mochia Poch noncupatis; de quibus transit ad meridiem, et currendo per magnam viam crebris metis - - - ad metas angulares, vbi copulatur terris Mochia et fratrum suorum Chou nuncupatis; de quibus similiter per binas et binas metas ad occidentem, et in fine v - - - - subyt aquam Burzaua prescriptam, in cuius alueo redyt ad metas priores, ibique terminatur. Et ipsa possessio tota a plaga meridionali dicte Ecclesie peremnatur, ab aquilone vero Comiti Mochia et fratribus suis remanente et cedente. Preterea in terris Ablanhc uocata ad ipsam Chou pertinentibus, quoddam pratum, quod dictum est sufficere pro decem falcastris, donauit Ecclesie sepescripte. Vt igitur ipsa Ecclesia cum possessionibus sibi donatis gaudeat, gratuletur et perpetuo iure fruatur, ad instanciam et peticionem parcium presens scriptum contulimus nostro sigillo communitum. Domino Nicolao Preposito, Cozma Custode, Toma Cantore, Nicolao Decano Ecclesie nostre existentibus; anno ab Incarnacione Domini MşCCş nonagesimo nono.

(Eredetie bőrhártyán, a függő pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)