Capitulum Ecclesie Nitriensis omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presens scriptum inspecturis salutem in largitore salutis. Ad vniuersorum igitur noticiam harum serie volumus peruenire, quod Comes Mert et Nicolaus ac Johannes filij sui, item Comes Konch frater eiusdem Mert, et Paulus filius suus ab vna parte; et Magister Buda ex altera, nobiles videlicet jobagiones Castri Posoniensis coram nobis personaliter constituti, prefati Comites Mert et Konch ac filij eorum antedicti qnandam possessionem suam hereditariam - Magyar Zerench vocatam in Comitatu Posoniensi existentem, alijs possessionibus suis in minori Posonio existentibus pro se reseruatis, prefato Magistro Buda, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus pro viginti quinque marcis denariorum latorum Viennensium digerunt se vendidisse et dedisse, ac vendiderunt, dederunt et donauerunt coram nobis cum eisdem circumstancijs et vtilitatibus vniuersis, videlicet sessionibus, terris arabilibus, pratis, agris, sylnis, pascuis et nemoribus, ac alijs quibuscunque, quomodocunqne censeantur, sicut per eosdem et suos auos seu progenitores eadem possessio Magyar Zerench extitit possessa, iure perpetuo pacifice ac irreuocabiliter possidendam, tenendam pariter et habendam; renunciantesque ijdem Comites Mert et Konch ac filij ipsorum prefati omni iuri et omni propietati, quod vel quam in ipsa possessione Magyar Zerench vocata noscebantur optinere et habere, et totem jus ac vniuersum dominium dicte possessionis et vtilitatum eiusdem in ipsum Magistrum Buda transferentes et eidem donantes, nihilque sibi juris vel perpetuitatis retinendo vel reseruando in eadem, Datum quarto kalendas Aprilis anno Domini millesimo trecentesimo. Magistro Farcasio Lectore Ecclesie nostre existente.
(Rajcsányi Ádám hátrahagyott kézirati gyűjteményéből.)