Nos Nicolaus de Gara Regni Hungarie Palatinus et Judex Cumanorum memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, quod in Congregacione nostra Generali Vniuersitati Nobilium Posoniensis et Mosoniensis Comitatuum feria sexta progima ante festum Beate Margarete Virginis prope Ciuitatem Posoniensem celebrata nobilis domina Anna vocata, filia Farcasij filij Tharo filij Ladislai filij Stephani de Alfalw alio nomine Arus, coniux vero Huanreh Teutonici de medio aliorum exurgendo, contra, Petrum filium Georgij filij Jacobi filij prefati Stephani de eadem Alfalw proposuit eo modo, quomodo prefatus Petrus filius Georgij quandam possessionem Byllye vocatam Districtus Challokwz titulo empticio sibi pertinere debentem, teneret et vteretur; preterea de medietatibus possessionum Arus siue Vyfalw prescripte, ac Thykwd nominatarum, porcionibus videlicet preseripti Ladislai filij Stephani aui sui, ius suum qartale; eo quod ipsa annotato Huanreh Toutonico, homini ignobili et impossessionato nupta fuisset, cum possessione habere deberet etc. instrumenta eciam litteralia factum dicte possessionig Thycud contingencia erga prefatum Petrum filium Georgij haberentur; vnde ipsa tam prescriptam suam possessionem Byllye empticiam, quam eciam prescriptum suum ius quartale de medietatibus dictarum possessionum Thykwd et Arus siue Alfalw appellatarum possessionaria dacione mediante a dicto Petro filio Georgij rehabere, dictaque instrumenta in facto dicte possessionis Thykwd emanata pro habendis paribus eorum per eundem Petrum exhiberi vellet coram nobis. Vbi ipse Petrus filins Georgij litteras Capituli Posoniensis sabbato progimo ante dominicam Ramispalmarum anno Domini Mş trecentesimo editas demonstrauit explicantes; quod constitutis coram ipso Capitulo Posoniensi Comite Abraam filio Abrae de Sancto Georgio pro se et pro fratre suo Magistro Thoma ab vna parte; et Magistro Jacobo ac Comite Ladislao de circa Homorow ab altera, idem Comea Abraam fuisset confessus viuauoce, quod ipse et filius suus quandam possessionem suam hereditariam Thykud vocatam, iuxta terras Kwze et Ilka vocatas circa Buldur existentes cum omnibns suis vtilitatibus dedisset et contulisset predictis Jacobo et Ladislao suisque heredibus pro meritorijs seruicijs eorum, que sibi multipliciter inpendissent, assumpmendo eos pacifice in eadem conseruare. Mete antem ipsius possessionis, sicut Mychael sacerdos, homo ipsius Capituli Posoniensis, et Farcasius filius Zele homo Comitis Posoniensis, qui ad hoc fuissent destinati, eidem Capitulo recitassent, essent tales: quod inciperet de vna aqua Baast vocata; iret ad lenchetarlo, que separaret a terris castrensium Peten vocatis, et iret ad orientem ad Sebeeureme, que totum pertinet ad eosdem Jacobum et Ladislaum, et separat a terris castrensium Peten vocatis; et inde iret ad terram Jovian filij Kenez ad Fyzes ad partem meridionalem; et inde iret supra Ilkam ad Ludaser, cuius tercia pars pertinet ad ipsos Jacobum et Ladislaum, due vero partes ad popalos de Ilka, et ibi terminaretur stb. Datum vigesimo die Congregacionis nostre predicte in loco memorato anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo primo.
(Eredetie a budai kir. kamarai levéltárban.)