Datum pro memoria, quod Boduoy de Salus jobagio Castri Zladiensis pro Magistro Sol Preposito Dymisiensi et Ocuz fratre suo coram nobis constitutus egit coram nobis constitutus egit coram nobis contra Nicolaum filium Acus dicendo, quod idem Nicolaus terram ad octo aratra sufficientem in Comitatu Supruniensi, quam secundum tenorem litterarum nostraum memorialium statuere pro se et pro fratribus suis eisdem Sol Preposito et Ocuz fratri suo assumpserat, non statuisset.
Ad quod Stephanus de uilla Soukfelde officialis ipsius Nicolay pro eodem Nicolao astans respondit, quod idem Nicolaus ipsam terram pro eo statuere non potuisset, quia fratres sui Hohold, Videh et Dyonisius ipsum de dicta terra prohibuissent, et eciam idem paruuli Hohold et Dyonisius coram nobis constituti ipsum Nicolaum prohibuerunt dicentes, nullam possessionem eidem Nicolao alienare permitterent, donec diuisionem in possessionibus faceret cum eisdem; et petebant diuisionem a Nicolao antedicto. Nos igitur decreuimus, ut in octauis Epiphaniarum Domini dictus Nicolaus contra Magistrum Sol Prepositum et fratrem suum peremptorie debeat comparere et soluere iudicium pro eo, quia ipsa causa inter partes diucius fuit uentilata, et ipsam terram, quam pro se et fratribus suis statuere assumpserat, et non statuit; et quia id assumpserat, quod facere non potuit bono modo: compareat eciam peremptorie eodem die contra Hoholdum et Dyonisium fratres suos ad recipiendam diuisionem cum eisdem, si id consonum uidebitur equitati, ut sic ipsis partibus coram nobis constitutis de facto ipsius Prepositi et fratris sui, ac eciam de facto fratrum Nicolay iudicium fiat, prout dictauerit ordo iuris. Dicimus eciam, quod idem Nicolaus soluet alia iudicia, ad que littere fuerint presentate eodem die per Prepositum et fratrem suum antedictos. Datum in Zuhach dominica ante festum Sancti Demetrii martiris.
Kivűl: Pro Magistro Sol Preposito Dymisiensi et Ocuz fratre suo contra Nicolaum filium Acus.
(Eredetie bőrhártyán, a két zárpecsét közűl a nagyobb szétmállott, a kisebb hat sugarú csillaggal zöld viaszban megvan; mélt. Szalay Ágoston úr gyűjteményében.)