Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus vniuersis, quod terram Demetrij filij Booth de Inke, quem Petrus filuis Mathei tunc Palatinus interfecisse indebite dicitur, reddidimus et restituimus Iuan et Joob fratribus suis perpetuo sicut hereditariam ipsorum possidendam, quemadmodum primitus tenuerunt; quia constitit nobis ex relacione Baronum nostrorum et nobilium Regni, ut idem sine causa fuisset interfectus per eundem, et possessio ipsius non alteri alicui, nisi fratribus suis deuolui deberet iusticia mediante. Datum in Loureu tercio die octanarum Petri et Pauli Apostolorum, anno Domini MşCCş LXXşVIş.
(Somogyvármegye törvényszékének 1318. »in octauis Beati Georgij martiris« kelt itéletéből; a budai királyi kamarai levéltárban.)